Plinius Maior, Naturalis Historia
Pavimenta originem apud Græcos habent elaborata arte picturæ ratione, done lithostrota expulere eam celeberrimus fuit in hoc genere Sosus, qui Pergami stravit quem vocant asaroton oecon, quoniam purgamenta cenæ in pavimentis quæque everri solent velut relicta fecerat parvis e tessellis tinctisque in varios colores. mirabilis ibi columba bibens et aquam umbra capitis infuscans ; apricantur aliæ scabentes sese in canthari labro. — Pavimenta credo primumfacta quæ nunc vocamus barbarica atque subtegulanea, in Italia festucis pavita. hoc certe ex nomine ipso intellegi potest. Romæ scutulatum in Iovis Capitolini æde primum factum est post tertium bellum Punicum initum, frequentata vero pavimenta ante Cimbricum magna gratia animorum indicio est Lucilianus ille versus: Arte pavimenti atque emblemate vermiculato. Subdialia Græci invenere talibus domos contegentes , genus facile tractu tepente, sed fallax ubicumque imbres gelant. necessarium binas per diversum coaxationes substerni et capita earum præfigi, ne torqueantur, et ruderi novo tertiam partem testæ tusæ addi, dein rudus, in quo II quintæ calcis misceantur, pedali crassitudine festucari, tunc nucleo crasso VI digitos induci, tessella grandi non minus alta II digitos strui, fastigium vero servari in pedes denos sescunciæ ac diligenter cote despumari. quernis axibus contabulari, quia torquentur, inutile putant, immo et felice aut palea substerni melius esse, quo minor vis calcis perveniat. necessarium et globosum lapidem subici. similiter fiunt spicata testacea.— Non neglegendum est etiamnum unum genus Græcanici : solo festucato inicitur rudus aut testaceum pavimentum , dein spisse calcatis carbonibus inducitur ex sabulo et calce ac favilla mixtis materia crassitudine semipedali, ad regulam et libellam exigitur, et est forma terrena; si vero cote depolitum est, nigri pavimenti usum optinet. Lithostrota coeptavere iam sub Sulla; parvolis certe crustis exstat hodieque quod in Fortunæ delubro Præneste fecit. pulsa deinde ex humo pavimenta in camaras transiere vitro. novicium et hoc inventum; Agrippa certe in thermis, quas Romæ fecit, figlinum opus encausto pinxit in calidis, reliqua albario adornavit, non dubie vitreas facturus camaras, si prius inventum id fuisset aut a parietibus scænæ, ut diximus, Scauri pervenisset in camaras. quam ob rem et vitri natura indicanda est.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
