Plinius Maior, Naturalis Historia
in primis sapientissima animalium esse constat, quæ fruge vescantur. siliginis grana combusta et trita in vino Ammineo, oculis inlita epiphoras sedant, tritici vero ferro combusta iis, quæ frigus usserit, præsentaneo sunt remedio . farina tritici ex aceto cocta nervorum contractionibus , cum rosaceo vero et fico sicca myxisque decoctis furfures tonsillis faucibusque gargarizatione prosunt. Sex. Pomponius, prætorii viri pater, Hispaniæ citerioris princeps , cum horreis suis ventilandis præsideret, correptus dolore podagræ mersit in triticum super genua sese, levatusque siccatis pedibus mirabilem in modum hoc postea remedio usus est. vis tanta est, ut cados plenos siccet. paleam quoque tritici vel hordei calidam inponi ramicum incommodis experti iubent, quaque decoctæ sint aqua fovere. est in farre vermiculus teredini similis, quo cavis dentium cera incluso cadere vitiati dicuntur, etiam si fricentur . olyram arincam diximus vocari. hac decocta fit medicamentum, quod Ægyptii atheram vocant, infantibus utilissimum, sed et adultos inlinunt eo. Farina ex hordeo et cruda et decocta collectiones impetusque discutit, lenit concoquitque. decoquitur alias in mulsa aqua aut fico sicca; at iocineris doloribus, cum pus concoqui opus est, in vino; cum inter coquendum discutiendumque cura est, tune in aceto melius aut in fæce aceti aut cotoneis pirisve decoctis; ad multipedæ morsus cum melle, ad serpentium in aceto et contra sup5 purantia, ad extrahendas suppurationes ex posca addita resina Gallica; ad concoctiones vero et ulcera vetera cum resina, ad duritias cum fimo columbarum aut fico sicca aut cinere, ad nervorum inflammationes aut intestinorum vel laterum dolores cum papavere aut meliloto, et quotiens ab ossibus caro recedit, ad strumas cum pice et inpubis pueri urina, cum oleo. cum Græco feno contra præcordiorum tumores vel in febribus cum melle vel adipe vetusto. suppuratis triticea farina multo lenior. nervis cum hyoscyami suco inlinitur, ex aceto et melle lentigini. zeæ, ex qua alicam fieri diximus, efficacior etiam hordeacea videtur, trimenstris mollior, ex vino rubro ad scorpionum ictus tepida et sanguinem excreantibus, item arteriæ , tussi cum caprino sebo aut butyro. ex feno Græco, mollissima omnium, ulcera manantia sanat et furfures corporis , stomachi dolores, pedes et mammas cum vino et nitro cocta. ærina magis ceteris purgat ulcera vetera et gangrænas cum raphano et sale, ex aceto lichenas, lepras cum sulpure vivo, et capitis dolores cum adipe anserino inposita fronti. strumas et panos concoquit cum fimo columbino et lini semine decocta in vino. De polentæ generibus in frugum loco satis diximus. medicorum ratione a farina hordei distat eo, quod torretur, ob id stomacho utilis. alvum sistit impetusque rubicundi tumoris; et oculis inlinitur et capitis dolori cum menta aut alia refrigerante herba, item pernionibus et serpentium plagis, item ambustis ex vino, inhibetque pusulas. Farina in pollinem subacta vim extrahendi umoris habet adeo , ut cruore suffusis in fascias usque sanguinem perducat, efficacius in sapa. inponitur et pedum callo clavisque. nam cum oleo vetere ac pice decocto polline condylomata et alia omnia sedis vitia quam maxime calido mirabilem in modum curantur. pulte corpus augetur. farina , qua chartæ glutinantur, sanguinem excreantibus datur tepida sorbenda efficaciter. Alica res Romana est et non pridem excogitata; alioqui non tisanæ potius laudes scripsissent Græci. nondum arbitror Pompei Magni ætate in usu fuisse, et ideo vix quicquam de ea scriptum ab Asclepiadis schola. esse quidem eximie utilem nemo dubitat, sive eluta detur ex aqua mulsa sive in sorbitione decocta sive in pulte. eadem in alvo sistenda torretur , dein favorum cera coquitur , ut supra diximus. peculiariter tamen longo morbo ad tabitudinem redactis subvenit ternis eius cyathis in sextarium aquæ sensim decoctis, donec omnis aqua consumatur , postea sextario lactis ovilli aut caprini addito per continuos dies..., mox adiecto melle. tali genere sorbitionis emendantur syntexis. Milio sistitur alvus, discutiuntur tormina, in quem usum torretur ante. nervorum doloribus et aliis fervens in sacco inponitur, neque aliud utilius, quoniam levissimum mollissimumque est et caloris capacissimum. itaque talis usus eius est ad omnia, quibus calor profuturus est. farina eius cum pice liquida serpentium et multipedæ plagis inponitur. Panicum Diocles medicus mel frugum appellavit . effectus habet quos milium. in vino potum prodest dysintericis. similiter his, quæ vaporanda sunt, excalfactum inponitur. sistit alvum in lacte caprino decoctum et bis die haustum. sic prodest et ad tormina. Sesima trita in vino sumpta inhibet vomitiones. aurium inflammationi inlinitur et ambustis. eadem efficit et dum in herba est. hoc amplius oculis inponitur decocta in vino. stomacho inutilis in cibis et animæ gravitatem facit. stellionum morsibus resistit, item ulceribus, quæ cacoëthe vocant, et auribus oleum, quod ex ea fit, prodesse diximus. sesamoides a similitudine nomen ac- cepit, grano amaro, folio minore. nascitur in glareosis. detrahit bilem in aqua potum semen, inlinitur igni sacro, discutit panos. est etiamnum aliud sesamoides, Anticyræ nascens, quod ideo aliqui Anticyricon vocant, cetera simile erigeronti herbæ, de qua dicemus suo loco, grano sesamæ. datur in vino dulci ad detractiones quantum tribus digitis capitur. miscent ibi et ellebori albi unum et dimidium obolum, purgationem eam adhibentes maxime insaniæ melancholicæ,comitialibus, podagris. et per se drachmæ pondere exinanit. Hordeum optimum quod candidissimum. sucus decocti in aqua cælesti digeritur in pastillos, ut infundantur exulceratis interaneis et vulvis. cinis eius ambustis inlinitur et carnibus, quæ recedunt ab ossibus, et eruptionibus pituitæ, muris aranei morsibus. idem adsperso sale ac melle candorem dentibus, suavitatem oris facit. eos, qui pane hordeacio utuntur, morbo pedum temptari negant. novem granis furunculum si quis. circumducat, singulis ter manu sinistra, et omnia in ignem abiciat, confestim sanari aiunt. est et herba phoenice appellata a Græcis, nostris vero hordeum murinum; hæc trita e vino pota præclare ciet menses. Tisanæ, quæ ex hordeo fit, laudes uno volumine condidit Hippocrates, quæ nunc omnes in alicam transeunt. quanto innocentior alica! Hi p p o c r ates tamen sorbitionis gratia laudavit, quoniam lubrica ex facili hauriretur, quoniam sitim arceret, quoniam in alvo non intumesceret, quoniam facile redderetur et. adsuetis hic cibus solus in febri bis die posset dari, tantum remotus ab istis, qui medicinam fame exercent. sorbitionem tamen dari totam vetuit aliudve quam sucum tisanæ; item vetuit, quamdiu pedes frigidi essent, tune quidem nec potionem dandam. fit et ex tritico glutinosior arteriæque exulceratæ utilior. Amylon hebetat oculos, et gulæ inutile, contra quam creditur. item alvum sistit, epiphoras oculorum inhibet et ulcera sanat, item pusulas et fluctiones sanguinis. genas duras emollit. datur cum ovo iis, qui sanguinem reiecerint, in vesicæ vero dolore semuncia amyli cum ovo et passi tribus ovis subfervefacta a balineo. quin et avena cea farina decocta in aceto nævos tollit. Panis hic ipse, quo vivitur, innumeras pæne continet medicinas. ex aqua et oleo aut rosaceo mollit collectiones ; ex aqua mulsa ad duritias valde mitigandas, ex vino ad discutienda aut quæ præstringi opus sit et, si magis etiamnum, ex aceto, adversus acutas pituitæ fluctiones , quas Græci rheumatismos vocant, item ad percussa, luxata, ad omnia autem fermentatus, qui vocatur autopyrus , utilior. inlinitur et paronychiis et callo pedum in aceto. vetus aut nauticus panis tusus atque iterum coctus sistit alvum. vocis studiosis et contra destillationes siccum esse primo cibo utilissimum est. sitanius, hoc est e trimestri, incussa in facie aut desquamata cum melle aptissime curat. candidus ægris aqua calida frigidave madefactus levissimum cibum præbet. oculorum tumori ex vino inponitur; sic et pusulis capitis aut adiecta arida myrto. tremulis panem ex aqua esse ieiunis statim a balineis demonstrant. quin et gravitatem odorum in cubiculis ustus emendat et vini in saccos additus. Et faba auxiliatur. namque solida fricta fervensque in acre acetum coniecta torminibus medetur. in cibo fresa et cum alio cocta contra deploratas tusses suppurationesque pectorum cotidiano cibo sumitur, et commanducata ieiuno ore et ad furunculos maturandos discutiendosve inponitur, et in vino decocta ad testium tumores, ad genitalia. lomento quoque ex aceto decocto tumores maturat atque aperit, item livoribus, combustis medetur. voci eam prodesse auctor est M. Varro. fabalium etiam siliquarumque cinis ad coxendices, ad nervorum veteres dolores cum adipis suilli vetustate prodest. et per se cortices decocti ad tertias sistunt alvum. Lens optima quæ facillime coquitur et ea, quæ maxime aquam absorbet. aciem quidem oculorum obtundit et stomachum inflat, sed alvum sistit in cibo magisque cælesti aqua discocta; eadem solvit minus percocta. pusulas ulcerum rumpit; ea, quæ intra os sunt, purgat et adstringit. collectiones omnes inposita sedat maximeque exulceratas et rimosas; oculorum autem epiphoras cum meliloto aut cotoneo. contra suppurantia cum polenta inponitur . decoctæ sucus ad oris exulcerationes et genitalium adhibetur, ad sedem cum rosaceo aut cotoneo, in iis, quæ acrius remedium exigant, cum putamine punici melle modico adiecto. ad id demum, ne celeriter inarescat , adiciunt et betæ folia. inponitur et strumis, panis vel maturis vel maturescentibus ex aceto discocta, rimis ex aqua mulsa et gangrænis cum punici tegmine; item podagris cum polenta et vulvis et renibus, pernionibus, ulceribus difficile cicatricem trahentibus. propter dissolutionem stomachi XXX grana lentis devorantur. in choleris quoque et dysinteria efficacior est in tribus aquis cocta, in quo usu melius semper eam torrere ante et tundere, ut quam tenuissima detur vel per se vel cum cotoneo malo aut piris aut myrto aut intubo erratico aut beta nigra aut plantagine. pulmoniest inutilis et capitis dolori nervosisque omnibus et felli, nec somno facilis, at pusulis utilis ignique sacro et mammis in aqua marina decocta, in aceto autem duritias et strumas discutit. stomachi quidem causa polentæ modo potionibus inspergitur. quæ sint ambusta, aqua semicocta curant, postea trita et per cribrum effuso furfure, mox procedente curatione addito melle. ex posca coquitur ad guttura. est et palustris lens, per se nascens in aqua non profluenti, refrigeratoriæ naturæ, propter quod collectionibus inlinitur et maxime podagris et per se et cum polenta. glutinat et interanea procidentia. Est silvestris elelisphacos dicta a Græcis, aliis sphacos dicta, sativa lente leviore et folio minore atque sicciore et odoratiore. est et alterum genus eius silvestrius, odore gravi; hæc mitior folia habet cotonei mali effigie, set minora et candida, quæ cum ramis decocuntur. menses ciet et urinas, et pastinacæ marinæ ictus sanat, torporem autem obducit percusso loco. bibitur cum absinthio et dysinteriæ. cum vino eadem commorantes menses trahit, abundantes sistit decocto eius poto. per se inposita herba vulnerum sanguinem cohibet. purgat et serpentium morsus et, si in vino decoquatur, pruritus testium sedat. nostri, qui nunc sunt, herbarii elelisphacum Græce, salviam Latine vocant, mentæ similem, canam, odoratam. partus emortuos ea adposita extrahunt, item vermes ulcerum auriumque. Cicer et silvestre est, foliis simile, odore gravi. si largius sumatur, alvus solvitur et inflatio contrahitur et tormina.tostum salubrius habetur. cicercula etiamnum magis in alvo proficit. farina utriusque ulcera manantia capitis sanat, efficacius silvestris, item comitiales et iocinerum tumores et serpentium ictus. ciet menses et urinas, grano maxime. emendat et lichenas et testium inflammationes, regium morbum, hydropicos. lædunt omnia hæc genera exulceratam vesicam et renes. gangrænis utiliora cum melle et his, quæ cacoëthe vocantur. verrucarum in omni genere prima luna singulis granis singulas tangunt, eaque grana in linteolo deligata post se abiciunt, ita fugari vitium arbitrantes. nostri præcipiunt arietinum in aqua cum sale discoquere, ex eo bibere cyathos binos in difficultatibus urinæ; sic et calculos pelli.morbumque regium. eiusdem foliis sarmentisque decoctis aqua quam maxime calida morbos pedum lenit, et ipsum calidum tritumque inlitum. columbini decocti aqua horrorem tertianæ et quartanæ minuere creditur. nigrum autem cum gallæ dimidio tritum oculorum ulceribus ex passo medetur. De ervo quædam in mentione eius diximus, nec potentiam ei minorem veteres quam brassicæ tribuere contra serpentium ictus ex aceto, ad crocodilorum hominumque morsum. si quis ervum cotidie ieiunus edit, lienem eius absumi certissimi auctores adfirmant. farina eius varos , sed et maculas cutis toto corpore emendat. serpere ulcera non patitur, in mammis efficacissimum. carbunculos rumpit ex vino. urinæ difficultates, inflationem, vitia iocineris, tenesmon et quæ cibum non sentiant, atropha appellata, tostum et in nucis abellanæ magnitudinem melle collectum devoratumque corrigit; item impetigines ex aceto coctum et quarto die solutum. panos in melle inpositum suppurare prohibet. aqua decocti perniones et pruritus sanat fovendo. quin et universo corpori , si quis cotidie ieiunus biberit, meliorem fieri colorem existumant. cibis idem hominis alienum. vomitiones movet, alvum turbat, capiti et stomacho onerostim; genua quoque degravat. sed madefactum pluribus diebus mitescit , bubus iumentisque utilissimum. siliquæ eius virides prius, quam indurescant, cum suo caule foliisque contrit æ capillos nigro colore inficiunt. Lupini quoque silvestres sunt, omni modo minores præterquam amaritudine. ex omnibus, quæ eduntur, sicco nulli minus ponderis est nec plus utilitatis. mitescunt cinere aut aqua calidis. colorem hominis frequentiores in cibo exhilarant, amari contra aspidas valent. ulcera atra aridi decorticatique triti supposito linteolo ad vivum corpus redigunt. strumas, parotidas in aceto cocti discutiunt. sucus decoctorum cum ruta et pipere vel in febri datur ad ventris animalia pellenda minoribus XXX annorum, pueris vero etiam inpositi in ventrem ieiunis prosunt, et alio genere tosti vel in defruto poti vel ex melle sumpti. iidem aviditatem cibi faciunt, fastidium detrahunt. farina eorum aceto subacta papulas pruritusque in balneis inlita cohibet et per se siccat ulcera. livores emendat, inflammationes cum polenta sedat. silvestrium efficacior vis contra coxendicum et lumborum debilitatem. ex iisdem decocta lentigines et cutem foventium corrigunt, si vero ad mellis crassitudinem decoquantur, vel sativi vitiligines nigras et lepras emendant. sativi quoque rumpunt carbunculos inpositi , panos, strumas minuunt aut maturant cocti ex aceto, cicatricibus candidum colorem reddunt; si vero cælesti aqua discoquantur, sucus ille zmegma fit, quo fovere gangrænas, eruptiones pituitæ, ulcerum manantia expediat, ad lienem bibere et cum melle hærentibus menstruis . lieni crudi cum fico sicca triti ex aceto inponuntur . radix quoque in aqua decocta urinas pellit. medentur pecori cum chamæleone herba decocti, aqua in potum colata. sanant et scabiem quadripedum omnium in amurca decocti vel utroque liquore postea mixto. fumus crematorum culices necat. Irionem inter fruges sesamæ similem esse diximus et a Græcis erysimon vocari, Galli velam appellant. est autem fruticosum, foliis erucæ, angustioribus paulo, semine nasturtii, utilissimum tussientibus cum melle et in thoracis purulentis excreationibus. datur et regio morbo et lumborum vitiis, pleuriticis, torminibus, coeliacis. inlinitur vero parotidum et carcinomatum malis, testium ardoribus ex aqua, alias cum melle, infantibus quoque utilissimum, item sedis vitiis et articulariis morbis cum melle et fico, contra venena etiam efficax potu. medetur et suspiriosis, item fistulis cum axungia vetere ita, ne intus addatur. Horminum semine, ut diximus, cumino simile est, cetero porro, dodrantali altitudine, duorum generum: alteri semen nigrius et oblongum—hoc ad venerem stimulandam et ad oculorum'.argema, albugines—, alteri candidius semen et rotundius. utroque tuso extrahuntur aculei ex corpore per se inlitovel ex aqua, folia ex aceto inposita panos per se vel cum melle discutiunt, item furunculos , priusquam capita faciant, omnesque acrimonias. Quin et ipsæ frugum pestes in aliquo sunt usu. infelix dictum est a Vergilio lolium, hoc tamen molitum, ex aceto coctum inpositumque sanat inpetigines celerius, quo sæpius mutatum est. medetur et podagræ aliisque doloribus cum oxymelite. ratio hæc: aceti sextario uno diluuntur mellis unciæ duæ. iustum est ita temperatis sextariis tribus decoctæ farinæ lolii sextarios.... usque ad crassitudinem, calidumque inponi dolentibus membris. eadem farina extrahit ossa fracta. Miliaria appellatur herba, quæ necat milium. hæe trita et cornu cum vino infusa podagras iumentorum dicitur sanare. Bromos semen est spicam ferentis herbæ. nascitur inter vitia segetis avenæ genere, folio et stipula triticum imitatur; in cacuminibus dependentes parvolas veluti locustas habet. semen utile ad cataplasmata, ad quæ hordeum et similia. prodest tussientibus sucus. Orobanchen appellavimus necantem ervum et legumina; alii cynomorion eam appellant a similitudine canini genitalis. cauliculus est sine foliis, pinguis, rubens. estur et per se et in patinis, cum tenera est, decocta. Et leguminibus innascuntur bestiolæ venenatæ, quæ manus pungunt et periculum vitæ adferunt, solipugarum generis. adversus has omnia eademmedentur, quæ contra araneos et phalangia demonstrantur. et frugum quidem hæc sunt in usu medico. Ex iisdem fiunt et potus, zythum in Ægypto, cælia et cerea in Hispania, cervesia et plura genera in Gallia aliisque provinciis, quorum omnium spuma cutem feminarum in facie nutrit. nam quod ad potum ipsum attinet, præstat ad vini transire mentionem atque a vite ordiri medicinas arborum.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
