Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 2, cap. 25

cometas Græci vocant, nostri crinitas, horrentes crine sanguineo et comarum modo in vertice hispidas. iidem pogonias quibus inferiore ex parte in speciem barbæ longæ promittitur iuba. acontiæ iaculi modo vibrantur, ocissimo significatu. hæc fuit, de qua quinto consulatu suo Titus Imperator Cæsar præclaro carmine perscripsit , ad hunc diem novissima visa. easdem breviores et in mucronem fastigatas xiphias vocavere, quæ sunt omnium pallidissimæ et quodam gladii nitore ac sine ullis radiis, quos et disceus, nomini similis, colore autem electro, raros e margine emittit. pitheus doliorum cernitur figura, in concavo fumidæ lucis. ceratias cornus speciem habet, qualis fuit cum Græcia apud Salamina depugnavit. lampadias ardentes imitatur faces, hippeus equinas iubas, celerrimi motus atque in orbem circa se euntes. fit et candidus διὸς cometes, argenteo crine ita refulgens, ut vix contueri liceat, specieque humana dei effigiem in se ostendens. fiunt et hirci, villorum specie et nube aliqua circumdati. semel adhuc iubæ effigies mutata in hastam est, Olympiade CVIII, urbis anno CCCCVIII. brevissimum quo cernerentur spatium VII dierum adnotatum est, longissimum CLXXX. Moventur autem aliæ errantium modo, aliæ inmobiles hærent, omnes ferme sub ipso septentrione aliqua eius parte non certa, sed maxime in candida, quæ lactei circuli nomen accepit. Aristoteles tradit et simul plures cerni, nemini conpertum alteri, quod equidem sciam, ventos autem ab iis graves æstusve significari. fiunt et hibernis mensibus et in austrino polo, sed ibi citra ullum iubar. diraque conperta Æthiopum et Ægypti populis cui nomen ævi eius rex dedit Typhon, ignea specie ac spiræ modo intorta, visu quoque torvo, nec stella verius quam quidam igneus nodus. sparguntur aliquando et errantibus stellis ceterisque crines. sed cometes numquam in occasura parte cæli est, terrificum magna ex parte sidus atque non leviter piatum, ut civili motu Octavio consule iterumque Pompei et Cæsaris bello, in nostro vero ævo circa veneficium, quo Claudius Cæsar imperium reliquit Domitio Neroni, ac deinde principatu eius adsiduum prope ac sævum. referre arbitrantur, in quas partes sese iaculetur aut cuius stellæ vires accipiat quasque simili tudines reddat et quibus in locis emicet: tibiarum specie musicæ arti portendere, obscenis autem moribus in verendis partibus signorum, ingeniis et eruditioni, si triquetram figuram quadratamve paribus angulis ad aliquos perennium stellarum situs edat; venena fundere in capite septentrionalis austrinæve serpentis. Cometes in uno totius orbis loco colitur in templo Romæ, admodum faustus Divo Augusto iudicatus ab ipso, qui incipiente eo apparuit ludis, quos faciebat Veneri Genetrici non multo post obitum patris Cæsaris in collegio ab eo instituto. namque his verbis in.... gaudium prodit is: Ipsis ludorum meorum diebus sidus crinitum per septem dies in regione cæli sub septemtrionibus est conspectum. id oriebatur circa undecimam horam diei clarumque et omnibus e terris conspicuum fuit. eo sidere significari vulgus credidit Cæsaris animam inter deorum inmortalium numina receptam, quo nomine id insigne simulacro capitis eius, quod mox in foro consecravimus, adiectum est. hæc ille in publicum; interiore gaudio sibi ilium natum seque in eo nasci interpretatus est. et, si verum fatemur, salutare id terris fuit. Sunt qui et hæc sideraperpetua esse credant suoque ambitu ire, sed non nisi relicta ab sole cerni; alii vero qui nasci umore fortuito et ignea vi ideoque solvi.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑