Plinius Maior, Naturalis Historia
Ordo autem naturæ annuus ita se habet: primus est conceptus flare incipiente vento favonio, ex a. d. fere VI idus Febr. hoc maritantur vivescentia e terra, quippe cum etiam equæ in Hispania, ut diximus. hic est genitalis spiritus mundi a fovendo dictus, ut quidam existimavere . flat ab occasu æquinoctiali ver inchoans. catlitionem rustici vocant, gestiente natura semina accipere eaque animam ferente omnibus satis. concipiunt variis diebus et pro sua quæque natura alia protinus, ut animalia , tardius aliqua et diutius gravida partus gerunt, quod germinatio ideo vocatur. pariunt vero, cum florent, flosque ille ruptis constat utriculis; educatio in pomo est. Hæc et germinatio laborarborum, flos est pleni veris indicium et anni renascentis, flos gaudium arborum. tunc se novas aliasque quam sunt ostendunt, tunc variis colorum picturis in certamen usque luxuriant. sed hoc negatum plerisque; non enim omnes florent, et sunt tristes quædam quæque non sentiant gaudia annorum. nam neque ilex, picea, larix, pinus ullo flore exhilarantur natalesve pomorum annuos versicolori nuntio promittunt, nec fici atque caprifici; protinus enim fructum pro flore gignunt. in ficis mirabiles sunt et abortus qui numquam maturescunt. nec iuniperi florent. quidam earum duo genera tradunt: alteram florere nec ferre, quæ vero non floreat ferre protinus bacis nascentibus, quæ biennio hæreant . sed id falsum, omnibusque his dura facies semper. sic et hominum multis fortuna sine flore est. Omnes autem germinant, etiam quæ non florent, magna et locorum differentia, quippe cum ex eodem genere quæ sunt in palustribus priora germinent, mox campestria , novissima in silvis, per se autem tardius piri silvestres quam ceteræ. primo favonio cornus, proxime laurus pauloque ante æquinoctium tilia, acer, inter primas vero populus, ulmus, salix, alnus, nuces. festinat et platanus . cetera vere coepturo, aquifolium, terebinthus, paliurus , castanea, glandes, serotino autem germine mains, tardissimo suber. quibusdam geminatur germinatio, nimia soli ubertate aut invitantis cæli voluptate, quod magis in herbis segetum evenit. in arboribus tamen nimia germinatio elactescit. sunt aliæ naturales quibusdam præterque vernam, quæ suis constant sideribus—quorum ratio aptius reddetur tertio ab hoc volumine—, hiberna aquilæ exortu, æstiva canis ortu, tertia arcturi. has duas quidam omnibus arboribus communes putant, sentiri autem maxime in fico, vile, punicis, causam adferentes, quoniam in Thessalia Macedoniaque plurima tum ficus exeat. maxime tamen in Ægypto apparet hæc ratio. et reliquæ quidem arbores, ut primum coepere, continuant germinationem, robur et abies et larix intermittunt tripertito ac terna germina edunt. ideo et ter squamas corticum spargunt, quod omnibus arboribus in germinatione evenit, quoniam prægnatium rumpitur cortex. est autem prima earum incipiente vere circiter xv diebus. iterum germinant transeunte geminos sole. sic fit, ut prima cacumina inpelli secutis appareat, geniculato incremento. tertia est earundem a solstitio brevissima, nec diutius septenis diebus, clareque et tune cernitur excrescentium cacuminum articulatio . vitis sola bis parturit, primum cum emittit uvam, iterum cum digerit. eorum, quæ non florent, partus tantum est et maturitas. quædam statim in germinatione florent properantque in eo, sed tarde maturescunt, ut vitis. serotino quædam germinatu florent maturantque celeriter, sicuti morus, quæ novissima urbanarum germinat nec nisi exacto frigore, ob id dicta sapientissima arborum. sed cum coepit, in tantum universa germinatio erumpit, ut una nocte peragatur etiam cum strepitu. Ex iis, quæ hieme aquila exoriente, ut diximus, concipiunt, floret prima omnium amygdala mense Ianuario, Martio vero pomum maturat. ab ea proximæ florent Armeniaca , dein tuberes et præcoces, illæ peregrinæ, hæ coactæ; ordine autem naturæ silvestrium primæ sabucus, cui medulla plurima, et cui nulla, cornus mascula, urbanarum malus parvoque post, ut simul possit videri, pirus et cerasus et prunus. sequitur laurus, illam cupressus, dein punica, fici. et vites et oleæ florentibus iam his germinant, concipiunt vergiliarum exortu. hoc sidus illarum est. floret autem solstitio vitis et, quæ paulo serius incipit, olea. deflorescunt omnia septenis diebus non celerius , quædam tardius, sed nulla pluribus bis septenis, omnia et intra VIII id. Iul. etesiarum præcursu.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
