Plinius Maior, Naturalis Historia
Cerasi ante victoriam Mithridaticam L. Luculli non fuere in Italia, ad urbis annum DCLXXX. is primum invexit e Ponto, annisque CXX trans oceanum in Britanniam usque pervenere; eadem [ut diximus] in Ægypto nulla cura potuere gigni. cerasorum Aproniana maxime rubent, nigerrima sunt Lutatia, Cæciliana vero et rotunda. lunianis gratus sapor, sed pæne tantum sub arbore sua, adeo teneris, ut gestatum non tolerent. principatus duracinis quæ Pliniana Campania appellat, in Belgica vero Lusitanis , in ripis etiam Rheni. tertius iis colos e nigro ac rubenti viridique, similis maturescentibus semper. minus quinquennium est quod prodiere quæ vocant laurea, non ingratæ amaritudinis, insitæ in lauru. sunt et Macedonica, parvæ arboris raroque tria cubita excedentis, et minore etiamnum frutice chamæcerasi. inter prima hoc e pomis colono gratiam annuam refert. septentrione frigidisque gaudet, siccatur etiam sole conditurque ut oliva cadis.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
