Plinius Maior, Naturalis Historia
Nascuntur etiam in mari frutices arboresque — minores in nostro —, Rubrum enim et totus orientis oceanus refertus est silvis. non habet lingua Latia nomen quod Græci vocant phycos, quoniam alga herbarum maris vocabulum intellegitur, hic autem est frutex. folio lato, colore viridi gignit quod quidam prason vocant, alii zostera. alterum genus eiusdem capillaceo folio, simile feniculo, in saxis nascitur, superius in vadis haut procul litore, utrumque verno, et interit aatumno. circa Cretam insulam nato in petris purpuras quoque inficiunt, laudatissimo a parte aquilonis ut spongeis. tertium est gramini simile, radice geniculata et caule qualiter calami. aliud genus fruticum bryon vocatur, folio lactucæ, rugosiore tantum, iam hoc inferius nascens , in alto vero abies et quercus cubitali altitudine; ramis earum adhærent conchæ. quercu et tingui lanas tradunt, glandem etiam quasdam ferre in alto. nau- fragis hæc deprehensa urinantibusque; ea et aliæ traduntur prægrandes circa Scionen . vitis enim passim nascitur, sed ficus sine foliis, rubro cortice. fit et palma fruticum generis. extra Herculis columnas porri fronde nascitur frutex et alius lauri ac thymi , qui ambo eiecti in pumicem transfigurantur. At in oriente mirum est statim a Copto per solitudines nihil gigni præter spinam quæ sitiens vocatur, et hanc raram admodum, in maria vero Rubro silvas virere, lauru maxime et oliva ferentibus bacas et, cum pluat, fungos , qui sole tacti mutantur in pumicem. fruticum ipsorum magnitude ternum cubitorum est. caniculis referta maria, vix ut prospicere e nave tutum sit, remos plerumque ipsos invadentibus. qui navigavere ex Indo Alexandri milites frondem marinarum arborum tradidere in aqua viridem fuisse, exemptam sole protinus in salem arescentem, iuncos quoque lapideos perquam similes veris per litora, et in alto quasdam arbusculas colore bubuli cornus ramosas et cacuminibus rubentes, cum tractarentur, vitri modo fragiles, in igni autem ut ferrum inardescentes, restinctis colore suo redeunte. eodem tractu insularum silvas operit æstus, quamquam altiores platanis populisque altissimis. folia iis laurea, flos violæ et odore et colore, bacæ ut oleis, et ipsæ odoris iucundi, autumno nascentes, vere decidentes, foliis numquam deciduis. harum minors totas integit mare; maximarum cacumina extant, ad quæ naves religantur et, cum recessit æstus, ad radices. alias quoque arbores in alto ab isdem accepimus eodem in mari visas, semper folia retinentes, fructu earum lupino simili. Iuba tradit circa Trogodytarum insulas fruticem in alto vocari Isidis crinem, curalio similem sine foliis, præcisum mutato colore in nigrum durescere, cum cadat, frangi. item alium, qui vocatur chariton blepharon, efficacem in amatoriis. spatalia ex eo facere et monilia feminas; sentire eum se capi durarique cornus modo et hebetare aciem ferri. quod si fefellerint insidiæ , in lapidem transligurari.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
