Plinius Maior, Naturalis Historia
Memoria necessarium maxime vitæ bonum cui præcipua fuerit, haut facile dictu est, tam multis eius gloriam adeptis. Cyrus rex omnibus in exercitu suo militibus nomina reddidit, L. Scipio populo Romano, Cineas Pyrrhi regis legatus senatui et equestri ordini Romæ postero die quam advenerat. Mithridates, duarum et viginti gentium rex, totidem linguis iura dixit, pro contione singulas sine interprete adfatus.Charmadas quidem in Græcia quæ quis exegerat volumina in bibliothecis legentis modo repræsentavit . ars postremo eius rei facta et inventa est a Simonide melico, consummata a Metrodoro Scepsio, ut nihil non isdemverbis redderetur auditum. nec aliud est æque fragile in homine: morborum et casus iniurias atque etiam metus sentit , alias particulatim, alias universa. ictus lapide oblitus est litteras tantum; ex præalto tecto lapsus matris et adfinium propinquorumque cepit oblivionem, alius ægrotus servorum, etiam sui vero nominis Messala Corvinus orator. itaque sæpe deficere temptat ac meditatur vel quieto corpore et valido. somno quoque serpente amputatur, ut inanis mens quærat ubi sit loci.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
