Plinius Maior, Naturalis Historia
sed in duos dividitur sinus. is qui ab oriente est Persicus appellatur, |XXV| circuitu, ut Eratosthenes tradit; ex adverso est Arabia, cuius |XV| longitudo. rursus altero ambitur sinu Arabico nominato. oceanum qui influit Azanium appellant. Persicum introitu V??? latitudinis, alii IIII fecerunt. ab eo ad intimum sinum recto cursu |XI|.XXV propemodum constat esse et situm eius humani capitis effigie. Onesicritus et Nearchus ab Indo amne in sinum Persicum atque illinc Babylonem Euphratis paludibus scripserunt |XVII| esse. In Carmaniæ angulo Chelonophagi, testudinum superficie casas tegentes, carne vescentes. a flumine Arabi promunturium ipsum inhabitant, præter capita toto corpore hirti coriisque piscium vestiti.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
