Plinius Maior, Naturalis Historia
Et de Euphrate hoc in loco dixisse aptissimum fuerit. oritur in præfectura Armeniæ Maioris Caranitide, ut prodidere ex iis, qui proxime viderunt, Domitius Corbulo, in monte Aga, Licinius Mucianus, sub radicibus montis, quem Capoten appellant, supra ZimaramXII p., initio Pyxurates nominatus. fluit Derzenen primum, mox Anæticam, Armeniæ regiones a Cappadocia excludens. Dascusa abest a ZimaraLXXV p.; inde navigatur Sartonam L???, Melitenen Cappadociæ XXIIII, Elegeam Armeniæ X???, acceptis fluminibus Lyco, Arsania, Arsano. apud Elegeam occurrit ei Taurus mons nec resistit, quamquam XII p. latitudine prævalens. Ommam vocant inrumpentem, mox ubi perfregit, Euphraten, ultra quoque saxosum et violentum. Arabiam inde læva, Orroeon dictam regionem, trischoena mensura, dextraque Commagenen disterminat, pontis tamen, etiam ubi Taurum expugnat, patiens. apud Claudiopolim Cappadociæ cursum ad occasum solis agit. primo hunc illic in pugna Taurus aufert victusque et abscisus sibimet alio modo vincit ac fractum expellit in meridiem. ita naturæ dimicatio illa æquatur, hoc eunte quo vult, illo prohibente ire qua velit. a catarractis iterum navigatur. XL p. inde Commagenes caput Samosata. Arabia supra dicta habet oppida Edessam, quæ quondam Antiochia dicebatur, Callirrhoen, a fonte nominatam, Carrhas, Crassi clade nobile. iungitur præfectura Mesopotamiæ , ab Assyriis originem trahens, in qua Anthemusia et Nicephorium oppida. mox Arabes qui Prætavi vocantur; horum caput Singara. a Samosatis autem latere Syriæ Marsyas amnis influit. Cingilla Commagenen finit, Imeneorum civitas incipit. oppida adluuntur Epiphania et Antiochia, quæ Ad Euphraten vocantur, item ZeugmaLXXII p. a Samosatis, transitu Euphratis nobile . ex adverso Apameam Seleucus, idem utriusque conditor, ponte iunxerat. qui cohærent Mesopotamiæ, Rhoali vocantur. at in Syria oppida Europum, Thapsacum quondam, nunc Amphipolis; Arabes Scenitæ. ita fertur usque Suram locum, in quo conversus ad orientem relinquit Syriæ Palmyrenas solitudines, quæ usque ad Petram urbem et regionem Arabiæ Felicis appellatæ pertinent.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
