Plinius Maior, Naturalis Historia
Calcis et in medicina magnus usus. eligitur recens nec aspersa aquis. urit, discutit, extrahit incipientesque serpentium ulcerum impetus coercet; aceto et rosaceo mixta atque inlita, mox cera ac rosaceo temperata perducit ad cicatricem. luxatis quoque cum liquida resina aut adipe suillo ex melle medetur, eadem compositione et strumis. Maltha e calce fit recenti. glæba vino restinguitur , mox tunditur cum adipe suillo et fico, duplici lenimento. quæ res omnium tenacissima et duritiam lapidis antecedens. quod malthatur, oleo perfricatur ante. Cognata calci res gypsum est. plura eius genera. nam et e lapide coquitur, ut in Syria ac Thuriis, et e terra foditur, ut in Cypro ac Perrhæbia; e summa tellure et Tymphaicum est. qui coquitur lapis non dissimilis alabastritæ esse debet aut marmoroso. in Syria durissimos ad id eligunt cocuntque cum fimo bubulo, ut celerius urantur. omnium autem optimum fieri compertum est e lapide speculari squamamve talem habente. gypso madido statim utendum est, quoniam celerrime coit; tamen rursus tundi se et in farinam resolvi patitur. usus gypsi in albariis , sigillis ædificiorum et coronis gratissimus. exemplum inlustre est, C. Proculeium, Augusti Cæsaris familiaritate subnixum, in stomachi dolore gypso poto conscivisse sibi mortem.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
