Plinius Maior, Naturalis Historia
Non esset mellis auctoritas in pretio minor quam laseris, ni ubique nasceretur. illud ipsa fabricata est natura, sed huic gignendo animal, ut diximus, innumeros ad usus, si quotiens misceatur æstimemus. prima propolis alvorum, de qua diximus, aculeos et omnia infixa corpori extrahit, tubera discutit, dura concoquit, dolores nervorum mulcet ulceraque iam desperantia cicatricem cludit. mellis quidem ipsius natura talis est, ut putrescere corpora non sinat. iucundo sapore atque non aspero, alia quam salis natura, faucibus, tonsillis, anginæ omnibusque oris desideriis utilissimum arescentique in febribus linguæ, iam vero peripneumonicis, pleuriticis decoctum , item vulneribus, a serpente percussis et contra venena, fungos, paralyticis in mulso, quamquam suæ mulso dotes constant. mel auribus instillatur cum rosaceo, lendes et foeda capitis animalia necat. usus despumati semper aptior, stomachum tamen inflat, bilem auget, fastidium creat. et oculis per se inutile aliqui arbitrantur; rursus quidam angulos exulceratos melle tangi suadent. mellis causas atque differentias nationesque et indicationem in apium ac deinde florum natura diximus, cum ratio operis dividi cogeret miscenda rursus naturam rerum pernoscere volentibus. In mellis operibus et aqua mulsa debet tractari. duo genera eius, subitæ ac recentis, alterum inveteratæ. repentina despumato melle præclaram utilitatem habet in cibo ægrotantium levi, hoc est alica eluta, viribus recreandis , ore stomachoque mulcendo, ardores refrigerando. frigidam enim dari utilius ventri molliendo. invenio apud auctores, decoctum bibendum alsiosis, item animi humilis et præparci, quos illi dixere micropsychos. ut est ratio subtilitatis inmensæ a Platone descendens, corpusculis rerum levibus scabris, angulosis rotundis, magis aut minus ad aliorum naturam accedentibus, ideo non eadem omnibus amara aut dulcia esse; sic et in lassitudine proniores esse ad iracundiam et in siti. ergo et hæc animi asperitas, seu potius animæ, dulciore suco mitigatur lenito transitu spiritus et molliore facto meatu, ne scindat euntem redeuntemque. experimenta in se cuique: nullius non ira luctusque , tristitia et omnis animi impetus cibo mollitur , ideoque observanda sunt quæ non solum corporum medicinam, sed et morum habent. Aqua mulsa et tussientibus utilis traditur, calefacta invitat vomitiones, contra venenum psimithii salutaris addito oleo, item contra hyoscyami cum lacte maxime asinino, et contra halicacabi, ut diximus. infunditur et auribus et genitalium fistulæ. vulvis inponitur cum pane molli, subitis tumoribus, luxatis leniendisque omnibus . inveteratæ usum damnavere posteri, minus innocentem aqua minusque vino firmum; longa tamen vetustate transit in vinum, ut constat inter omnes, stomacho inutilissimum nervisque contrarium. Semper mulsum ex vetere vino utilissimum, facillimeque cum melle concorporatur, quod in dulci numquam evenit. ex austero factum non inflat stomachum, neque ex decocto melle, minusque implet, quod fere evenit ; adpetendi quoque revocat aviditatem cibi. alvum mollit frigido potu, pluribus calido sistit, corpora auget. multi senectam longam mulsi tantum intrita toleravere, neque alio ullo cibo, celebri Pollionis Romili exemplo. centensimum annum excedentem eum divus Augustus hospes interrogavit, quanam maxime ratione vigorem illum animi corporisque custodisset. at ille respondit: intus mulso, foris oleo. Varro regium cognominatum arquatorum morbum tradit, quoniam mulso curetur. Melitites quo fieret modo ex musto et melle, docuimus in ratione vini. sæculis iam fieri non arbitror hoc genus, inflationibus obnoxium. solebat tamen inveteratum alvi causa dari in febre , item articulario morbo et nervorum infirmitate laborantibus et mulieribus vini abstemiis. Mellis naturæ adnexa cera est, de cuius origine, bonitate, nationibus suis locis diximus. omnis autem mollit, calefacit, explet corpora. recens melior. datur in sorbitione dysintericis, favique ipsi in pulte alicæ prius tostæ. adversatur lactis naturæ, ac milii magnitudine decem grana ceræ hausta non patiuntur coagulari lact in stomacho. si inguen tumeat, albam ceram in pube fixisse remedio est. Nec huius usus, quos mixta aliis præstat, enumerare possit medicina, sicuti nec ceterorum, quæ cum aliis prosunt. ista, ut diximus, ingeniis constant. non fecit ceratum, malagmata, emplastra, collyria, antidota parens illa ac divina rerum artifex; officinarum hæc, immo verius avaritiæ commenta sunt. naturæ quidem opera absoluta atque perfecta gignuntur, paucis ex causa, non ex coniectura rebus adsumptis, ut suco aliquo sicca temperentur ad meatus aut corpore alio umnentia ad nexus. scripulatim quidem colligere ac miscere vires non coniecturæ humanæ opus, sed inpudentiæ est. nos nec Indicarum Arabicarumque mercium aut externi orbis adtingimus medicinas . non placent remediis tam longe nascenlia, non nobis gignuntur, immo ne illis quidem; alioqui non venderent . odorum causa unguentorumque et deliciarum, si place, etiam superstitionis gratia emantur, quoniam ture supplicamus et costo. salutem quidem sine istis posse constare, vel ob id probabiimus, ut tanto magis sui delicias pudeat. Sed medicinas e floribus coronamentisque et hortensiis quæque mandantur herbæ persecuti quonam modo frugum omittimus? Nimirum et has indicare conveniat.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
