Plinius Maior, Naturalis Historia
Semen optimum anniculum, bimum deterius, trimum pessimum, ultra sterile; etenim omnium definita generatio est. quod in ima area subsedit, ad semen reservandum est; id enim optimum, quoniam gravissimum, neque alio modo utilius discernitur. quæ spica intervalla ta semina habebit, abicietur. optimum granum, quod rubet et dentibus fractum eundem habet colorem; deterius , cui plus intus albi est. certum terras alias plus seminis recipere, alias minus, religiosumque inde et primum colonis augurium, cum avidius accipiat: esurire creditur et comesse semen. sationem locis umidis celerius fieri ratio est, ne semen imbre putrescat; siccis serius, ut pluviæ sequantur nec diu iacens atque non concipiens evanescat; itemque festinata satione densum spargi semen, quia tarde concipiat, serotina rarum, quia densitate nimia necetur. artis quoque cuiusdam est æqualiter spargere. manus utique congruere debet cum gradu semperque cum dextro pede. fit quoque quorundam occulta ratione, quod sors genialis atque fecunda est. non transferendum est ex frigidis locis semen in calida, neque ex præcocibus inserotina nihilque in contrarium, ut præcepere quidam falsa diligentia. Serere in iugera temperato solo iustum est tritici ant siliginis modios V, farris aut seminis, quod frumenti genus ita appellamus, X, hordei VI, fabæ quinta amplius quam tritici, viciæ VII, ciceris et cicerculæ et pisi III, lupini X, lentis III—sed hanc cum fimo arido seri volunt —, ervi VI, siliciæ VI, passiolorum IIII, pabuli XX, milii, panici sextarios IIII, pingui solo plus, gracili minus. est et alia distinctio: in denso aut cretoso aut uliginoso tritici aut siliginis modios VI, in soluta terra et sicca et læta IIII. macie enim solum, nisi rarum culmum habeat, spicam minutam facit et inanem; pinguia arva ex uno semine fruticem numerosum fundunt densamque segetem ex raro semine emittunt. ergo inter quattuor et sex modios, pro natura soli quinta minus seri plusve præcipiunt ; item in consito aut clivoso, ut in macro. hoc pertinet oraculum illud magno opere custodiendum: Segetem ne defrudes. adiecit his Attius in Praxidica, ut sereretur, cum luna esset in ariete, geminis, leone, libra, aquario, Zoroastres sole scorpionis duodecim partes transgresso , cum luna esset in tauro. Sequitur huc dilata et maxima indigens cura de tempore fruges serendi quæstio magnaque ex parte ration i siderum conexa; quamobrem sententias omnium in primis ad id pertinentes exponemus. Hesiodus, qui princeps hominum de agricultura præcepit , unum tempus serendi tradidit a vergiliarum occasu. scribebat enim in Boeotia Helladis, ubi ita seri diximus. inter diligentissimos convenit, ut in alitum quadripedumque genitura, esse quosdam ad conceptum impetus et terræ. hoc Græci ita definiunt, cum sit calida et umida. Vergilius triticum et far a vergiliarum occasu seri iubet, hordeum inter æquinoctium autumni et brumam, viciam vero et passiolos et lentem boote occidente. quo fit, ut horum siderum aliorumque exortus et occasus digerendi sint in suos dies. sunt qui et ante vergiliarum occasum seri iubeant, dumtaxat in arida terra calidisque provinciis; custodiri enim semen, corrumpente umore, et a proximo imbre uno die erumpere; alii statim ab occasu vergiliarum—sequi imbres a septimo fere die —; aliqui in frigidis ab æquinoctio autumni, in calidis serius, ne ante hiemem luxurient . inter omnes autem convenit circa brumam serendum non esse, magno argumento, quoniam hiberna semina, cum ante brumam sata sint, septimo die erumpant; si post brumam, vix quadragesimo. sunt qui properent atque ita pronuntient, festinatam sementem sæpe decipere, serotinam semper. e contrario alii vel vere potius serendum quam malo autumno atque, ubi fuerit necesse, inter favonium et vernum æquinoctium. quidam omissa cælesti subtilitate temporibus definiunt: vere linum et avenam et papaver atque, uti nunc etiam Transpadani servant , usque in quinquatrus, fabam, siliginem Novembri mense, far Septembri extremo usque in idus Octobres, alii post hunc diem in kal. Novembres. ita his nulla naturæ cura est, illis nimia, et ideo cæca subtilitas, cum res geratur inter rusticos litterarumque expertes, non modo siderum. et confitendum est cælo maxime constare ea, quippe Vergilio iubente prædisci ventos ante omnia ac siderum mores neque aliter quam navigantibus servari. spes ardua, inmensa, misceri posse cælestem divinitatem inperitiæ rusticæ, sed temptandaiam grandi vitæ emolumento. prius tamen sideralis difficultas, quam sensere etiam periti, subicienda contemplationi est, quo deinde lætior mens discedat a cælo et facta sentiat, quæ futura prænosci non possint.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
