Plinius Maior, Naturalis Historia
vitium generosarum pergulas quinquatribus putandas et, quarum servare uvas libeat, decrescente luna tradunt; quæ vero interlunio sint putatæ, nullis animalium obnoxias esse. alia ratione plena luna noctu tondendas, cum sit ea in leone, scorpione, sagittario , tauro, atque in totum serendas plena aut crescente utique censent. sufficiunt in Italia cultores deni in centena iugera vinearum. <1> Et abunde satu cultuque arborum tractato, quoniam de palmis et cytiso in peregrinis arboribus adfatim diximus, ne quid desit, indicanda reliqua naturæst magno opere pertinens ad omnia ea. infestantur namque et arbores morbis. quid enim genitum caret his malis? et silvestrium quidem perniciosos negant esse vexarique tantum grandine in germinatione aut flore, aduri quoque fervore aut flatu frigidiore , præpostero die, nam suo frigora etiam prosunt, ut diximus. quid ergo? non et vites algore intereunt? hoc quidem est, quo deprehendatur soli vitium, quoniam non evenit nisi in frigido. itaque per hiemes cæli rigorem probamus, non soli. nec infirmissimæ arbores gelu periclitantur, sed maximæ, vexatisque ita cacumina prima inarescunt, quoniam præstrictus non potuit eo pervenire umor. <2> Arborum quidam communes morbi, quidam privati generum. communis vermiculatio et sideratio ac dolor membrorum, unde partium debilitas, societate nominum quoque cum hominis miseriis. trunca dicimus certe corpora et oculos germinum exustos ac multa simili sorte. itaque laborant et fame et cruditate, quæ fiunt umoris quantitate, aliqua vero et obesitate, ut omnia, quæ resinam ferunt, nimia pinguitudine in tædam mutantur et, cum radices quoque pinguescere coepere, intereunt, ut animalia nimio adipe, aliquando et pestilentia per genera, sicut inter homines nunc servitia, nunc plebes urbana vel rustica. <3> Vermiculantur magis minusve quædam, omnes tamen fere, idque aves cavi corticis sono experiuntur. iam quidem et hoc in luxuria esse coepit, prægrandesque roborum delicatiore sunt in cibo—cosses vocant—atque etiam farina saginati hi quoque altiles fiunt. maxime autem arborum hoc sentient piri, mali, fici, minus quæ amaræ sunt et odoratæ. eorum, qui in ficis existunt, alii nascuntur ex ipsis, alios parit qui vocatur cerastes, omnes tamen in cerasten figurantur sonumque edunt parvoli stridoris. et sorbus arbor infestatur vermiculis rufis ac pilosis atque ita emoritur; mespila quoque in senecta obnoxia ei morbo est. <4> Sideratio tota e cælo constat. quapropter et grando in his causis intellegi debet et carbunculatio et quod pruinarum iniuria evenit. hæc enim verno tepore invitatis et erumpere audentibus satis mollibus insidens adurit lactescentes germinum oculos, quod in flore carbunculum vocant. pruinæ perniciosior natura, quoniam lapsa persidit gelatque ac ne aura quidem ulla depellitur, quia non fit nisi inmoto aëre et sereno. proprium tamen siderationis est sub ortu canis siccitatum vapor, cum insita ac novellæ arbores moriuntur, præcipue ficus et vitis. Olea præter vermiculationem, quam æque ac ficus sentit, clavum etiam patitur, sive fungum placet dici vel patellam. hæc est solis exustio. nocere tradit Cato et museum rubrum. nocet plerumque vitibus atque oleis et nimia fertilitas. scabies communis omnium est. inpetigo et, quæ adgnasci solent, cocleæ peculiaria ficorum vitia, nec ubique. sunt enim quædam ægritudines et locorum. <5> Verum ut homini nervorum cruciatus, sic et arbori , ac duobus æque modis. aut enim in pedes, hoc est radices, inrumpit vis morbi, aut in articulos, hoc est cacuminum digitos, qui longissime a toto corpore exeunt. nigrescunt ergo, et sunt apud Græcos sua nomina utrique vitio. undique primo dolor, mox et macies earum partium fragilis, postremo tabes morsque, non intrante suco aut non perveniente, maximeque id fici sentiunt. caprificus omnibus immunis est, quæ adhuc diximus. scabies gignitur roribus lentis post vergilias; nam si largiores fuere, perfundunt arborem, non scalpunt scabie, et grossi cadunt ; sive imbres nimii fuere, alio modo ficus laborat, radicibus madidis. <6> Vitibus præter vermiculationem et siderationem morbus peculiaris articulatio tribus de causis: una vi tempestatium germinibus ablatis, altera, ut notavit Theophrastus , in supinum excisis, tertia culturæ imperitia læsis. omnes enim earum iniuriæ in articulis sentiuntur. siderationis genus est et his deflorescentibus roratio, aut cum acini, priusquam crescant, decocuntur in callum. ægrotant et cum alsere, læsis uredine attonsarum oculis. et calore hoc evenit intempestivo, quoniam omnia modo constant certoque temperamento. fiunt et culpa colentium vitia , cum præstringuntur, ut dictum est , aut circumfos- sor iniurioso ictu verberavit vel etiam subarator inprudens luxavit radices corpusve desquamavit. est et quædam contusio falcis hebetioris. quibus omnibus causis difficilius tolerant frigora aut æstus, quoniam in ulcus penetrat iniuria omnis a foris. infirmissima vero malus, maximeque quæ dulcis est. quibusdam debilitas sterilitatem , non necem, adfert, ut si quis pino cacumen auferat vel palmæ. sterilescunt enim nec moriuntur. ægrotant aliquando et poma ipsa per se sine arbore, si necessariis temporibus imbres aut tepores vel adflatus defuere aut contra abundavere. decidunt enim aut deteriora fiunt. pessimum est inter omnia, cum deflorescentem vitem et oleam percussit imber, quoniam simul defluit fructus. <7> Sunt ex eadem causa nascentes et urucæ , dirum animal, eroduntque frondem, aliæ florem quoque , olivarum , ut in Mileto, ac depastam arborem turpi facie relinquunt . nascitur hoc malum tepore umido et lento. fit aliud ex eodem, si sol acrior insecutus inussit ipsum vitium ideoque mutavit. est etiamnum peculiare olivis et vitibus—araneum vocant—, cum veluti telæ involvunt fructum et absumunt. adurunt et flatus quidam eas maxime, sed et alios fructus. nam vermiculationem et poma ipsa per se quibusdam annis sentiunt, mala, pira, mespila, punica . in oliva ancipiti eventu, quando sub cute innati fructum adimunt, augent, si in ipso nucleo fuere erodentes eum. gigni illos prohibent pluviæ, quæ fiunt post arcturum. eædem si austrinæ fuere, generant druppis quoque, quæ maturescentes tum sunt præcipue caducæ. id riguis magis evenit, etiam si non cecidere, fastidiendis. sunt et culicum genera aliquis molesta , ut glandibus, fico; qui videntur ex umore nasci, tum dulci subdito corticibus. et ægrotatio quidem fere. in his est. <8> Quædam temporum causæ aut locorum non proprie dicantur morbi, quoniam protinus necant, sicut tabes cum invasit arborem aut uredo vel flatus alicuius regionis proprius, ut est in Apulia atabulus, in Euboea Olympias. hic enim si flavit circa brumam, frigore exurit arefaciens, ut nullis postea solibus recreari possint. hoc genere convalles et adposita fluminibus laborant, præcipueque vitis, olea, ficus. quod cumevenit , detegitur statim in germinatione , in oliva tardius. sed in omnibus signum est revivescendi , si folia amisere. alioqui quas putes prævaluisse moriuntur. nonnumquam inarescunt folia eademque revivescunt. alia in terris septentrionalibus, ut Ponto, Thracia , frigore aut gelu laborant, si post brumam continuavere XL diebus. et ibi autem et in reliquis partibus, si protinus editis fructibus gelatio magna consecuta est, etiam paucis diebus necat. <9> Quæ iniuria hominum constant , secundum.. habent causas. pix, oleum, adeps inimica præcipue novellis. cortice in orbem detracto necantur, excepto subere, quod sic etiam iuvatur; crassescens enim præstringit et strangulat . nec andrachle offenditur, si non simul incidatur et corpus. alioqui et cerasus et tilia et vitis corticem mittunt , sed non vitalem nec proximum corpori, verum eum, qui subnascente alio expellitur. quarundam natura rimosus cortex, ut platanis. tiliæ renascitur paulo minus quam totus. ergo his, quarum cicatricem trahit, medentur luto fimoque, et aliquando prosunt, si non vehementior frigorum aut calorum vis secuta est. quædam tardius ita moriuntur , ut robora et quercus. refert et tempus anni. abieti enim et pino si quis detraxerit sole taurum vel geminos transeunte, cum germinant, statim moriuntur; eandem iniuriam hieme passæ diutius tolerant. similiter ilex et robur quercusque. si angusta decorticatio fuit, nihil nocetur supra dictis; infirmioribus quidem et in solo gracili vel ab una tantum parte detractus interemit. similem et decacuminatio rationem habet piceæ, cedri, cupressihæc enim detracto cacumine aut ignibus adusto intereunt —, similem et depastio animalium. oleam quidem etiam, si lambat capra , sterilescere auctor est Varro, ut diximus. quædam hac iniuria moriuntur, aliqua deteriora tantum fiunt, ut amygdalæ—ex dulcibus enim transfigurantur in amaras—, aliqua vero etiam utiliora, ut apud Chios pirus, quam phocida appellant. nam detruncatio diximus quibus prodesset. intereunt pleraque et fissa stirpe, exceptis vite, malo , fico, punicis , quædam vel ab ulcere tantum. pinus hanc iniuriam spernit et omnia, quæ resinam gignunt. radicibus amputatis mori minime mirum est; pleræque etiam non omnibus, sed maximis aut, quæ sunt inter illas vitales, abscisis moriuntur . <10> Necant invicem inter sese umbra vel densitate atque alimenti rapina. necat et hedera vinciens—nec viscum prodest—et cytisus , necatur eo , quod halimon vocant Græci. quorundam natura non necat quidem, sed lædit Odorum aut suci mixtura, ut raphanus et laurus vitem. olfactatrix enim intellegitur et tingui odore mirum in modum , ideo, cum iuxta sit, averti et recedere saporemque inimicum fugere. hinc sumpsit Androcydes medicinam contra ebrietates, raphanum manducari præcipiens. odit et caulem et olus omne, odit et corylum, ni procul absint , tristis atque ægra. nitrum quidem et alumen, marina aqua calida et fabæ putamina vel ervi ultima venena sunt.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
