Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 16, cap. 24

est et publica omnium foliorum in ipsis differentia. namque pars inferior a terra herbido viret colore, ab eadem leviora nervos callumque et articulos in superiore habent parte, incisuras vero subter, ut manus humana. oleæ superne candidiora et minus levia, item hederæ. sed omnium folia cotidie ad solem oscitant, inferiores partes tepefieri volentia. superior pars omnium lanuginem quantulamcumque habet, quæ in aliis gentium lana est. In oriente funes validos e foliis palmæ fieri dictum est, eosque in umore utiliores esse. et apud nos vero palmis a messe decerpuntur. ex his meliora quæ sese non diviserint. siccantur sub tecto quaternis diebus, mox in sole expanduntur et noctibus relicta, done candore inarescant, postea in opera finduntur. Latissima fico, viti, platano, angusta myrto, punicæ, oleæ, capillata pino, cedro, aculeata aquifolio et ilicum generi—nam iuniperis spina pro folio est—, carnosa cupresso, tamarici, crassissima alno, longa harundini , salici, palmæ et duplicia, circinata piro, mucronata malo, angulosa hederæ, divisa platano, insecta pectinum modo piceæ, abieti, sinuosa toto ambitu robori, spinosa cute rubo. mordacia sunt quibusdam, ut urticis, pungentia pino, piceæ, abieti, larici, cedro, aquifoliis, pediculo brevi oleæ, ilici, longo vitibus, tremulo populis, et iisdem solis inter se crepitantia. iam et in pomo ipso mali quodam in genere parva mediis emicant folia, interim et gemina, præterea aliis circa ramos, aliis et in cacumine ramorum, robori et in caudice ipso. iam densa aut rara semperque lata rariora. disposita myrto, concava buxo, inordinata pomis, plura eodem pediculo exeuntia malis pirisque, ramulosa ulmo et cytiso. quibus adicit Cato decidua popul ea quernaque, animalibus iubens dari non perarida, bubus quidem et ficulnea ilignaque et hederacea. dantur et ex harundine ac lauru. decidunt sorbo universa, ceteris paulatim. et de foliis hactenus.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑