Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 15, cap. 24

Haut procul abesse videantur et prædulces siliquæ, nisi quod in iis ipse manditur cortex. digitorum omnis longitude illis et interim falcata, pollicari latitudine. glandes inter poma numerari non possunt, quam ob rem in sua natura dicentur. Reliqua carnosi sunt generis, eaque bacis atque carnibus distant. alia acinis caro, alia moris, alia unedonibus , et alia acinis, inter cutem sucumque, alia myxis, alia bacis ut olivis. moris sucus in came vinosus, trini colores, 20 candidus primo, mox rubens, maturis niger. in novissimis florent, inter prima maturescunt. tingunt manus suco matura , eluunt acerba. minimum in hac arbore ingenia profecerunt , nec nominibus nec insitis; nec alio mode quam pomi magnitudine differunt mora Ostiensia et Tusculana Romæ. nascuntur et in rubis, multum differente callo. Aliud corpus et terrestribus fragis, aliud congeneri eorum unedoni, quod solum pormum simul e frutice terræque gignitur. arbor ipsa fruticosa. fructus anno maturescit , pariterque floret subnascens et prior coquitur. mas sit an femina sterilis, inter auctores non constat. pomum inhonorum, ut cui nomen ex argument sit unum tantum edendi. duobus tamen his nominibus appellant Græci comaron et memæcylon, quo apparet totidem esse genera; et apud nos alio nomine arbutus vocatur. Iuba auctor est quinquagenum cubitorum altitudine in Arabia esse eas. Acinorum quoque magna est differentia, primum inter uvas ipsas callo, teneritate, crassitudine, interiore ligno aliis parvo et aliis etiam gemino, qui minime feraces musti. plurimum vero differunt hederæ sabucique acini, et figura etiam Punici, angulosi quippe soli. nec cutis ulla singulis præter communem quæ est candida. totisque sucus et caro est, iis præcipue quibus parvolum inest ligni. magna et bacis differentia: aliæ namque sunt olivis, lauris et alio modo loto, cornis, alio myrtis, lentisco. aquifolio enim ac spinæ sine suco, medioque etiamnum genere inter bacas acinosquecerasis. pomum iis primo candidum et fere omnibus bacis; mox aliis virescit, ut olivis, lauris, rubet vero moris, cerasis, cornis. dein nigrescit moris, cerasis, olivis.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑