Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 13, cap. 24

Non omittendum est et quod Babylone seritur in spinis, quoniam non aliubi vivit, sicut et viscum in arboribus, sed illud in spina tantum quæ regia vocatur. mirum quod eodem die germinat quo iniectum est — inicitur autem ipso canis ortu — et celerrime arborem occupat . condiunt eo vina et ideo serunt. spina illa nascitur et Athenis in Longis muris. Frutex est et cytisus, ab Amphilocho Atheniense miris laudibus prædicatus pabulo omnium, aridus vero etiam suum, spondetque iugero eius annua HS MM vel mediocri solo reditus. utilitas quæ ervo, sed ocior satias, perquam modico pinguescente quadripede, ita ut iumenta hordeum spernant. non ex alio pabulo lactis maior copia aut melior, super omnia pecudum medicina validas a morbis omnibus præstante. quin et nutricibus in defectu lactis aridum atque in aqua decoctum potui cum vino dari iubet — firmiores excelsioresque infantes fore —, viridem etiam gallinis aut, si inaruerit, madefactum. apes quoque numquam defore cytisi pabulo contingente promittunt Democritus atque Aristomachus . nec aliud minoris impendi est. seritur, cum hordeum , aut vere semine ut porrum, vel caule autumno ante brumam; si semine, madidum, aut , si desint imbres, satum spargitur. plantæ cubitales transferuntur scrobe pedali. seritur per æquinoctia tenero frutice, perficitur triennio, demetitur verno æquinoctio, cum florere desiit, vel pueri anusve vilissima opera. canus aspectu, breviterque si quis exprimere similitudinem velit, angustioris trifoli frutex. datur animalibus post biduum semper, hieme vero quod inaruit madidum. satiant equos denæ libræ et ad portionem minora animalia, obiterque inter ordines alium, cepas seri fertile est. inventus est hic frutex in Cythno insula, inde tralatus in omnes Cycladas, mox in urbes Græcas, magno casei proventu . præterea — quo maxime miror rarum esse in Italia — non æstuum, non frigorum, non grandinum aut nivis iniuriam expavescit. adicit Hyginus, ne cossium quidem propter nullam gratiam ligni.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑