Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 12, cap. 24

Cypros in Ægypto est arbor, ziziphi foliis, semine coriandri, candido, odorato. coquitur hoc in oleo premiturque postea, quod cypros vocatur. pretium ei in libras $X$ V. optimum e Canopica in ripis Nili nata, secundum Ascalone Iudææ, tertium in Cypro insula. odoris suavitas quædam . hanc esse dicunt arborem quæ in Italia ligustrum vocetur. in eodem tractu aspalathos nascitur , spina candida magnitudine arboris modicæ, flore rosæ. radix unguentis expetitur. tradunt in quocumque frutice curvetur arcus cælestis, eandem quæ sit aspalathi suavitatem odoris exsistere; sed si in aspalatho, inenarrabilem quandam. quam quidam erysisceptrum vocant, alii sceptrum. probatio eius in colore rufo vel igneo tactuque spisso et odore castorei. permutatur in libras $X$ V. in Ægypto nascitur et maron, peius quam Lydium, maioribus foliis ac variis; illa brevia ac minuta et odorata.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑