Plinius Maior, Naturalis Historia
Abeunt et hirundines hibernis mensibus, sola came vescens avis ex iis quæ aduncos ungues non habent. sed in vicina abeunt apricos secutæ montium recessus, inventæque iam sunt ibi nudæ atque deplumes. Thebarum tecta subire negantur, quoniam urbs illa sæpius capta sit, nec Bizyes in Threcia propter scelera Terei. Cæcina Volaterranus equestris ordinis, quadrigarum dominus, conprehensas in urbem secum auferens victoriæ nuntias amicis mittebat in eundem nidum remeantes inlito victoriæ colore. tradit et Fabius Pictor in annalibus suis, cum obsideretur præsidium Romanum a Ligustinis, hirundinem a pullis ad se adlatam, ut lino ad pedem eius adligato nodis significare t , quoto die adveniente auxilio eruptio fieri deberet. Abeunt et merulæ turdique et sturni simili modo in vicina. sed hi plumam non amittunt nec occultantur, visi sæpe ibi quo hibernum pabulum petunt; itaque in Germania hieme maxime turdi cernuntur. verius turtur occultatur pinnasque amittit. abeunt et palumbes; quonam et in his incertum. sturnorum generi proprium catervatim volare et quodam pilæ orbe circumagi, omnibus in medium agmen tendentibus. volucrum soli hirundini flexuosi volatus velox celeritas, quibus ex causis neque rapinæ ceterarum alitum obnoxia est. eadem sola avium non nisi in volatu pascitur.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
