Plinius Maior, Naturalis Historia
Murena quocumque mense parit, cum ceteri pisces stato pariant. ova eius citissime crescunt. in sicca litora elapsas vulgus coitu serpentium impleri putat. Aristoteles zmyrum vocat marem qui generet; discrimen esse quod murena varia et infirma sit, zmvrus unicolor et robustus dentesque et extra os habeat. in Gallia septentrionali murenis omnibus dextera in maxilla septenæ maculæ ad formam septentrionis aureo colore fulgent, dumtaxat viventibus , pariterque cum anima extinguuntur. invenit in hoc animali documenta sævitiæ Vedius Pollio, eques Romanus ex amicis Divi Augusti, vivariis earum inmergens damnata mancipia, non tamquam ad hoc feris terrarum non sufficientibus, sed quia in alio genere totum pariter homi- nem distrahi spectare non poterat. ferunt aceti gustu præcipue eas in rabiem agi. tenuissimum iis tergus, contra anguillis crassius, eoque verberari solitos tradit Verrius prætextatos et ob id multam iis dici non institutum.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
