Plinius Maior, Naturalis Historia
Quod ad serpentes attinet, vulgatum est colorem eius plerasque terræ habere, in qua occultentur. innumera esse genera. cerastis corpore eminere cornicula sæpe quadrigemina, quorum motu, reliquo corpore occulto, sollicitent ad se aves. geminum caput amphisbænæ, hoc est et a cauda, tamquam parum esset uno ore fundi venenum. aliis squamas esse, aliis pictures, omnibus exitiale virus. iaculum ex arborum ramis vibrari, nec pedibus tantum pavendas serpentes , sed ut missile volare tormento. colla aspidum intumescere, nullo ictus remedio præterquam si confestim partes contactæ amputentur. unus huic tam pestifero animali sensus vel potius affectus est: coniugia ferme vagantur, nec nisi cum pari vita est. itaque alterutra interempta incredibilis ultionis alteri cura: persequitur interfectorem unumque eum in quantolibet populi agmine notitia quadam intestat, perrumpit omnes difficultates, permeat spatia nec nisi amnibus arcetur aut præceleri fuga. Non est fateri rerum natura largius mala an remedia genuerit. iam primum hebetes oculos huic malo dedit, eosque non in fionte adversos cernere, sed in temporibus— itaque excitatur sæpius auditu quam visu —,
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
