Plinius Maior, Naturalis Historia
Hæc conperta de Taprobane. quattuor satrapiæ, quas in hunc locum distulimus, ita se habent. a proximis Indo gentibus montana. Capisene habuit Capisam urbem, quam diruit Cyrus. Arachosia cum flumine et oppido eiusdem fiominis, quod quidam Cufim dixere, a Samiramide conditum. amnis Erymandus, præfluens Parabesten Arachosiorum. proximos his a meridie ad partem Arachotarum faciunt Dexendrusos, a septentrione Paropanisidas, Cartana oppidum sub Caucaso, quod postea Tetragonis dictum. hæc regio est ex adverso Bactriæ, Ariorum deinde cuius oppidum Alexandria, a conditore dictum, Sydraci, Dangalæ, Parapinæ, Cataces, Mazi; ad Caucasum Cadrusi, oppidum ab Alexandro conditum. infra hæc omnia planiora. ab Indo Ariana regio, ambusta fervoribus desertisque circumdata, multa tamen interfusa opacitate cultores congregat circa duos maxime fluvios, Tonberon et Arosapen. oppidum Artacoana, Arius amnis, qui præfluit Alexandriam ab Alexandro conditam. patet oppidum stadia XXX multoque pulchrius sicut antiquius Artacabene, iterum ab Antiocho munitum, stadia quinquaginta . Dorsigi gens; amnes Pharnacotis, Ophradus; Prop hthasia, oppidum Zarasparum, Drangæ, Euergetæ, Zarangæ, Gedrusi, oppida Peucolis, Lyphorta, Methorcum; deserta; amnis Manain, Acutri gens, flumen Eorum, gens Orbi, flumen navigabile Pomanus Pandarum finibus, item Cabirus Suarorum, ostio portuosum, oppidum Condigramma, flumen Cophes. influunt in eum navigabilia Saddaros, Parospus, Sodamus. Arianæ partem esse Daritim aliqui volunt mensuramque produnt utriusque longitudinem |XVIII|, latitudinem dimidio minorem quam Indiæ. alii Gedrusos et Sires posuere per CXXXVIII p., mox Ichthyophagos Oritas propria, non Indorum, lingua loquentes per CC p. Ichthyophagos omnes Alexander vetuit piscibus vivere. deinde posuere Arbiorum gentem per CC p. ultra deserta; dein Carmania ac Persis atque Arabia. Sed priusquam generatim hæc persequamur, indicari convenit quæ prodidit Onesicritus classe Alexandri circumvectus in mediterranea Persidis ex India, enarrata proxime a Iuba, deinde eam navigationem, quæ his annis comperta servatur hodie. Onesicriti et Nearchi navigatio nec nominaomnia habet mansionum nec spatia, primumque Xylinepolis ab Alexandro condita, unde ceperunt exordium, iuxta quod flumen aut ubi fuerit non satis explanatur. hæc tamen digna memoratu produntur ab is: oppidum a Nearcho conditum in navigatione et flumen Arbium navium capax; contra insula, distans LXX stadiis, Alexandria condita a Leonnato iussu Alexandri in finibus gentis, Argeruus portu salubri, flumen Tonberum navigabile, circa quod Pasiræ; deinde Ichthyophagi tam longo tractu, ut XXX dierum spatio prænavigaverint; insula quæ Solis appellatur et eadem Nympharum Cubile, rubens, in qua nullum non animal absumitur incertis causis; Ori gens, flumen Carmaniæ Hyctanis, portuosum et auro fertile. ab eo primum septentriones apparuisse adnotavere, arcturum neque omnibus cerni noctibus nec totis umquam. Achæmenidas usque illo tenuisse. æris et ferri metalla et arrenici ac mini exerceri. inde promunturium Carmaniæ est, ex quo in adversam oram ad gentem Arabiæ Macas traiectus distat L??? p.; insulæ tres, quarum Oracta tantum habitatur aquosa, a continenteXXV p., insulæ quattuor iam in sinu ante Persida — circa has hydri marini vicenum cubitorum adnatantes terruere classem —, insula Athotadrus, item Gauratæ, in quibus Gyani gens; flumen Hyperis in medio sinu Persico, onerariarum navium capax, flumen Sitioganus, quo Pasargadas septimo die navigatur, flumen navigabile Phristimus, insula sine nomine, flumen Granis modicarum navium — per Susianen fluit, dextra eius accolunt Dexi montani, qui bitumen perficiunt —, flumen Zarotis, ostio difficili nisi peritis, insulæ duæ parvæ; inde vadosa navigatio, palustri similis, per euripos tamen quosdam peragitur; ostium Euphratis, lacus quem faciunt Eulæus et Tigris iuxta Characen, inde Tigri Susa. festos dies ibi agentem Alexandrum invenerunt septimo mense post quam digressus ab iis fuerat Patalis, tertio navigationis. sic Alexandri classis navigavit; postea ab Syagro Arabiæ promunturio Patalen favonio, quem hippalum ibi vocant, peti certissimum videbatur, |XIII|.XXXII p. æstimatione. Secuta ætas propiorem cursum tutioremque iudicavit, si ab eodem promunturio Sigerum portum Indiæ peteret, diuque ita navigatum est, donec conpendia invenit mercator lucroque India admota est: quippe omnibus annis navigatur , sagittariorum cohortibus inpositis; etenim piratæ maxime infestabant. nec pigebit totum cursum ab Ægypto exponere, nunc primum certa notitia patescente: digna res, nullo anno minus HS.D??? imperii nostri exhauriente. India et merces remittente, quæ apud nos centiplicato veneant. MMp. ab Alexandria abest oppidum Iuliopolis; inde navigant Nilo Coptum CCCVIIII p., qui cursus etesiis flantibus peragitur XII diebus. a Copto camelis itur, aquationum ratione mansionibus dispositis: prima appellatur HydreumaXXXII, secunda in monte diei itinere, tertia in altero Hydreumate a Copto LXXXV, deinde in monte; mox ad Hydreuma Apollinis a Copto CLXXXIIII, rursus in monte; mox ad Novum Hydreuma a Copto CCXXXVI. est et aliud Hydreuma Vetus — Trogodyticum nominatur —, ubi præsidium excubat deverticulo duum milium; distat a Novo Hydreumate VII. inde Berenice oppidum, ubi portus Rubri maris, a Copto CCLVII p. sed quia maior pars itineris conficitur noctibus propter æstus et stativis dies absumuntur, totumn a Copto Berenicen iter duodecimo die peragitur. navigare incipiunt æstate media ante canis ortum aut ab exortu protinus veniuntque tricesimo circiter die Ocelim Arabiæ aut Canen turiferæ regionis. est et tertius portus qui vocatur Muza, quem Indica navigatio non petit nec nisi turis odorumque Arabicorum mercatores. intus oppidum, regia eius, appellatur Sapphar, aliudque Save. Indos autem petentibus ultilissimum est ab Oceli egredi; inde vento hippalo navigant diebus XL ad primum emporium Indiæ Muzirim. non expetendum propter vicinos piratas, qui optinent locum nomine Nitrias, neque est abundans mercibus; præterea longe a terra abest navium statio, lintribusque adferuntur onera et egeruntur. regnabat ibi, cum proderem hæc, Cælobothras. alius utilior portus gentis Neacyndon, qui vocatur Becare. ibi regnabat Pandion, longe ab emporio in mediterraneo distante oppido quod vocatur Modura. regio autem, ex qua piper monoxylis lintribus Becaren convehunt, vocatur Cottonara. quæ omnia gentium portuumve aut oppidorum nomina apud neminem priorum reperiuntur, quo apparet mutari locorum status. ex India renavigant mense Ægyptio Tybi incipiente, nostro Decembri, aut utique Mechiris Ægyptii intra diem sextum, quod fit intra idus Ianuarias nostras: ita evenit ut eodem anno remeent. navigant autem ex India vento volturno et, cum intravere Rubrum mare, Africo vel austro. nunc revertemur ad propositum. Carmaniæ oram patere duodeciens quinquaginta milia passuum Nearchus scripsit. ab initio eius ad flumen Sabim C??? p.; inde vineas coli et arva ad flumen Ananim XXV milium spatio; regio vocatur Armuzia. oppida Carmaniæ Zetis et Alexandria. Inrumpit deinde et in hac parte geminum mare in terras, quod Rubrum dixere nostri, Græci Erythrum a rege Erythra aut, ut alii, solis repercussu talem reddi existimantes colorem, alii ab harena terraque, alii tali aquæ ipsius natura.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
