Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 36, cap. 23

cisternas harenæ puræ asperæ V partibus, calcis quam vehementissimæ II construi, fragmentis silicis non excedentibus libras; ita ferratis vectibus calcari solum parietesque similiter. utilius geminas esse, ut in priore vitia considant atque per colum in proximam transeat pura aqua. Calcem e vario lapide Cato censorius inprobat; ex albo melior. quæ ex duro, structuræ utilior; quæ ex fistuloso, tectoriis; ad utrumque damnatur ex silice. utilior eadem effosso lapide quam ex ripis fluminum collecto , utilior e molari, quia est quædam pinguior natura eius. mirum aliquid, postquam arserit, accendi aquis.— Harenæ tria genera: fossicia, cui quarta pars calcis addi debet, fluviatili aut marinæ tertia. si et testæ tusæ tertia pars addatur, melior materia erit. ab Appennino ad Padum non invenitur fossicia, nec trans maria. Ruinarum urbis ea maxume causa, quod furto calcis sine ferumine suo cæmenta componuntur. intrita quoque ea quo vetustior, eo melior. in antiquorum ædium legibus invenitur, ne recentiore trima uteretur redemptor; ideo nullæ tectoria eorum rimæ foedavere. tectorium, nisi quod ter harenato et bis marmorato inductum est, numquam satis splendoris habet. uliginosa et ubi salsugo vitiet testaceo sublini utilius. in Græcia tectoriis etiam harenatum, quo inducturi sunt, prius in mortario ligneis vectibus subigunt. experimentum marmorati est in subigendo , done rutro non cohæreat; contra in albario opere, ut macerata calx ceu glutinum hæreat; macerari non nisi ex glæba oportet. Elide ædis est Minervæ, in qua frater Phidiæ Panænus tectorium induxi lacte et Fdhav(D). late e BS. lacte e J. an tale e?t lacte et croco subactum, ut ferunt; ideo, si teratur hodie in eo saliva pollice, odorem croci saporemque reddit. Columnæ eædem densius positæ crassiores videntur . genera earum quattuor: quæ sextam partem altitudinis in crassitudine ima habent, Doricæ vocantur; quæ nonam, Ionicæ; quæ septimam, Tuscanicæ; Corinthiis eadem ratio quæ lonicis, set differentia, quoniam capitulis Corinthiarum eadem est altitudo, quæ colligitur crassitudine ima, ideoque graciliores videntur; Ionicis enim capituli altitudo tertia pars est crassitudinis. antiqua ratio erat columnarum altitudinis tertia pars latitudinum delubri. in Ephesiæ Dianæ æde, quæ prius fuit, primum columnis spiræ subditæ et capitula addita, placuitque altitudinis octava pars in crassitudine et ut spiræ haberent crassitudinis dimidium septimæque partes detraherentur summarum crassitudine. præter hæc sunt quæ vocantur Atticæ columnæ quaternis angulis, pari laterum intervallo.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑