Plinius Maior, Naturalis Historia
Anemonas coronarias tantum diximus, nunc reddemus et medicas. sunt qui phrenion vocent. duo eius genera: prima silvestris, altera cultis nascens, utraque sabulosis. huius plures species: aut enim phoenicium florem habet, quæ et copiosissima est, aut purpureum aut lacteum. harum trium folia apio similia sunt nec temere semipedem altitudine excedunt, cacumine asparagi. flos numquam se aperit nisi vento spirante, unde et nomen accepere. silvestri amplitudo maior, latioribus durio- ribusque foliis, flore phoenicio. hanc errore ducti arge- monen putant multi, alii rursus papaver, quod rhoean vocavimus. sed distinctio magna, quod utraque hæc postea florent, nec aut sucum illarum anemonæ reddunt aut calyces habent nec nisi asparagi cacumen. prosunt anemonæ capitis doloribus et inflammationibus, vulvis mulierum. lacte quoque et menstrua ' cient cum tisana sumptæ aut vellere adpositæ. radix commanducata pituitam trahit, dentes sanat, decocta oculorum epiphoras et cicatrices. Magioccultum quiddam iis tribuere, quæ primum aspiciatur eo anno tolli iubentes dicique colligi eam tertianis et quartanis remedio, postea adligari florem panno russeo et in umbra adservari, ita, cum opus sit, adalligari. quæ ex his phoenicium florem habet, radice contrita cuicumque animalium inposita ulcus facit styptica vi; et ideo expurgandis ulceribus adhibetur.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
