Plinius Maior, Naturalis Historia
Stadium XXV nostros efficit passus, hoc est pedes DCXXV. Posidonius non minus XL stadiorum a terra altitudinem esse, in quam nubila ac venti nubesque perveniant, inde purum liquidumque et inperturbatæ lucis aëra, sed a turbido ad lunam viciens C milia stadiorum, inde ad solem quinquiens miliens, et spatio fieri, ut tam inmensa eius magnitudo non exurat terras. plures autem DCCCC in altitudinem nubes subire prodiderunt. inconperta hæc et inextricabilia, sed prodenda, quia sunt prodita , in quis tamen una ratio geometricæ collectionis numquam fallacis possit non repudiari, si cui libeat altius ista persequi, nec ut mensura — id enim velle pæne dementis otii est —, sed ut tantum æstimatio coniectanti constet animo. nam cum CCCLX et fere sex partibus orbis solis ex circuitu eius patere appareat circulum, per quem meat, semperque dimetiens tertiam partem ambitus ettertiæ paulo minus septimam colligat, apparet dempta eius dimidia, quoniam terra centralis interveniat, sextam fere partem huius inmensi spatii, quod circa terram circuli spatio R2E2v. -tii r solaris animo conprehenditur, inesse altitudinis spatio, lunæ vero duodecimam, quoniam tanto breviore quam sol ambitu currit. ita fieri eam in medio solis ac terræ. miror quo procedat inprobitas cordis humani parvolo aliquo invitata successu, sicut in supra dictis occasionem inpudentiæ ratio largitur. ausique divinare solis ad terrain spatia eadem ad cælum agunt, quoniam sit medius sol, ut protinus mundi quoque ipsius mensura veniat in digitos. quantas enim dimetiens habeat septimas, tantas habere circulum duoetvicesimas, tamquam plane a perpendiculo mensura cæli constet. Ægyptia ratio, quam Petosiris et Nechepsos ostendere, singulas partes in lunari circulo, ut dictum est, minimo XXXIII stadiis paulo amplius patere colligit, in Saturni amplissimo duplum, in solis, quem medium esse diximus, utriusque mensuræ dimidium. quæ computatio plurimum habet pudoris, quoniam ad Saturni circulum addito signiferi ipsius intervallo nec numerabilis multiplicatio efficitur.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
