Plinius Maior, Naturalis Historia
populi tria genera: alba ac nigra et quæ Libyca appellatur, minima folio ac nigerrima fungisque enascentibus laudatissima. alba folio bicolor, superne candicans, inferiore parte viridi. huic nigræque et crotoni in iuventa circinatæ rotunditatis sunt, vetustiora in angulos exeunt. e contrario hederæ angulosa rotundantur. populorum foliis grandissima lanugo evolat candida et radiata, folio numerosiore candicant ut villi. folia granatis et amygdalis rubentia. Mirum in primis id quod ulmo tiliæque et oleæ et populo albæ et salici evenit. circumaguntur enim folia earum post solstitium, nec alio argumento certius intellegitur sidus confectum.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
