Plinius Maior, Naturalis Historia
Nuces vocamus et castaneas, quamquam adcommodatiores glandium generi. armatum iis echinato cal yce vallum, quod inchoatum glandibus, mirumque vilissima esse quæ tanta occultaverit cura naturæ. trini quibusdam partus ex uno calyce; cortexque lentus, proxima vero corpori membrana et in his et in nucibus saporem, ni detrahatur , infestat. torrere has in cibis gratius, modo molantur, et præstant ieiunio feminarum quandam imaginem panis. Sardibus hæ provenere primum, ideo apud Græcos Sardianos balanos appellant, nam διὸς βαλάνουnomen postea inposuere excellentioribus satu factis. nunc plura earum genera. Tarentinæ faciles nec operosæ cibo, planæ figura. rotundior quæ balanitis vocatur, purgabilis maxime et sponte prosiliens pura . plana est et Salariana, Tarentina minus tractabilis, laudatior Corelliana et ex ea facta quo dicemusin insitis modo Tereiana, quam rubens cortex præfert triangulis et popularibus nigris, quæ coctivæ vocantur. patria laudatissimis Tarentum et in Campania Neapolis. ceteræ suum pabulo gignuntur, scrupulosa corticis intra nucleos quoque ruminatione.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
