Plinius Maior, Naturalis Historia
Bombycas et in Coo insula nasci tradunt cupressi , terebinthi, fraxini, quercus florem imbribus decussum terræ halitu animante. fieri autem primo papiliones parvos nudosque, mox frigorum inpatientia villis inhorrescere et adversus hiemem tunicas sibi instaurare densas, pedum asperitate radentes foliorum lanuginem. in vellera hanc ab iis cogi subigique unguium carminatione, mox trahi in tramas, tenuari ceu pectine, postea adprehensam corpori involvi nido volubili; tum ab homine tolli fictilibusque vasis tepore et furfurum esca nutiri, atque ita subnasci sui generis plumas, quibus vestitos ad alia pensa dimitti. quæ vero capta sint lanitica, umore lentescere, mox in fila tenuari iunceo fuso. nec puduit has vestes usurpare etiam viros levitatem propter æstivam: in tantum a lorica gerenda discessere mores, ut oneri sit etiam vestis. Assyria tamen bombyce adhuc feminis cedimus.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
