Plinius Maior, Naturalis Historia
Taprobanen alterum orbem terrarum esse diu existimatum est Antichthonum appellatione. ut insulam liqueret esse Alexandri Magni ætas resque præstitere . Onesicritus, classis eius præfectus, elephantos ibi maiores bellicosioresque quam in India gigni scripsit, Megasthenes flumine dividi, incolasque Palæogonos appellari, auri margaritarumque grandium fertiliores quam Indos. Eratosthenes et mensuram prodidit, longitudinis VII stadium, latitudinis V???, nec urbes esse, sed vicos DCCL . incipit ab Eoo mari inter ortum occasumque solis Indiæ prætenta et quondam credita XX dierum navigatione a Prasiana gente distare, mox, quia papyraceis navibus armamentisque Nili peteretur, ad nostrarum navium cursus VII dierum intervallo taxata. mare interest vadosum, senis non amplius altitudinis passibus, sed certis canalibus ita profundum, ut nullæ anchoræ sidant. ob id navibus utrimque proræ, ne per angustias alvei circumagi sit necesse; magnitudo ad terna milia amphorum. siderum in navigando nulla observatio; septentrio non cernitur. volucres secum vehunt emittentes sæpius meatumque earum terram petentium comitantur. nec plus quaternis mensibus anno navigant. cavent a solstitio maxime centum dies, tune illo mari hiberno. Hactenus a priscis memorata. nobis diligentior notitia Claudi principatu contigit legatis etiam ex ea insula advectis. id accidit hoc modo. Anni Plocami, qui maris Rubri vectigal a fisco redemerat, libertus circa Arabiam navigans aquilonibus raptus præter Carmaniam, XV die Hippuros portum eius invectus, hospitali regis dementia sex mensum tempore inbutus adloquio percunctanti postea narravit Romanos et Cæsarem. mirum in modum in auditis iustitiam ille suspexit, quod pari pondere denarii essent in captiva pecunia, cum diversæ imagines indicarent a pluribus factos, et hoc maxime sollicitatus ad amicitiam legatos quattuor misit principe eorum Rachia. ex iis cognitum, D esse oppida, portum contra meridiem adpositum oppido Palæsimundo, omnium ibi clarissimo ac regio, CC plebis. stagnum intus Megisba CCCLXXV p. ambitu, insulas pabuli tantum fertiles conplexum; ex eo duos amnes erumpere, Palæsimundum iuxta oppidum eiusdem nominis influentem in portum tribus alveis, quinque stadiorum artissimo, XV amplissimo, alterum ad septentriones Indiamque versum, Cydara nomine. proximum esse Indiæ promunturium quod vocetur Coliacum, quadridui navigatione, medio in cursu Solis insula occurrente. mare id colore perviridi, præterea fruticosum arboribus, iubas earum gubernaculis deterentibus. septentriones vergiliasque apud nos veluti in novo cælo mirabantur, ne lunam quidem apud ipsos nisi ab octava in XVI supra terram aspici fatentes; Canopum lucere noctibus, sidus ingens et clarum. sed maxime mirum iis erat umbras suas in nostrum cælum cadere, non in suum, solemque a læva oriri et in dexteram occidere potius quam e diverso. iidem narravere latus insulæ quod prætenderetur Indiæ X??? stadiorum esse ab oriente hiberno; ultra monies Hemodos Seras quoque ab ipsis aspici, notos etiam commercio; patrem Rachiæ commeasse eo; advenis ibi feras occursare, ipsos vero excedere hominum magnitudinem, rutilis comis, cæruleis oculis, oris sono truci, nullo commercio linguæ. cetera eadem quæ nostri negotiatores: fluminis ulteriore ripa merces positas iuxta venalia tolli ab iis, si placeat permutatio, non aliter odio iustiore luxuriæ quam si perducta mens illuc usque cogitet, quid et quo petatur et quare. sed ne Taprobane quidem, quamvis extra orbem a natura relegata, nostris vitiis caret. aurum argentumque et ibi in pretio; marmor testudini simile, margaritæ gemmæque in honore; multo præstantior est totus luxuriæ nostræ cumulus. ipsorum opes maiores esse dicebant, sed apud nos opulentiæ maiorem usum. servum nemini, non in diem aut interdiu somnum, ædificia modice ab humo exstantia, annonam numquam augeri, non fora litesve esse, coli Herculem, eligi regem a populo senecta clementiaque, liberos non habentem, et, si postea gignat, abdicari, ne fiat hereditarium regnum. rectores ei a populo XXX dari, nec nisi plurium sententia quemquam capitis damnari; sic quoque appellationem esse ad populum et LXX indices dari: si liberent ii reum, amplius XXX iis nullam esse dignationem, gravissimo probro. regi cultum Liberi Patris, ceteris Arabum. regem, si quid delinquat, morte multari, nullo interemente, aversantibus cunctis et commercia etiam sermonis negantibus. festa venatione absumi; gratissimam eam tigribus elephantisque constare. agros diligenter coli, vitis usum non esse, pomis abundare. esse et in piscatu voluptatem, testudinum maxime, quarum superficie familias habitantium contegi: tanta reperiri magnitudine. vitam hominum centum annis modicam.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
