Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 4, cap. 22

septentrio hinc oceanusque Gallicus, occasus illinc, oceanus Atlanticus. promunturi excursum LX prodidere, alii XC, ad Pyrenæum inde non pauci |XII|.L???, et ibi gentem Artabrum, quæ numquam fuit, manifesto errore. Arrotrebas enim, quos ante Celticum diximus promunturium, hoc in loco posuere litteris permutatis. erratum et in amnibus inclutis. ab Minio, quem supra diximus, CC, ut auctor est Varro, abest Æminius, quem alibi quidam intellegunt et Limæam vocant, Oblivionis antiquis dictus multumque fabulosus, ab Durio Tagus CC interveniente Munda. Tagus auriferis harenis celebratur. ab eo CLX promunturium Sacrum e media prope Hispaniæ fronte prosilit. |XIIII| inde ad Pyrenæum medium colligi Varro tradit, ad Anam vero, quo Lusitaniam a Bætica discrevimus , CXXVI, a Gadibus CII additis. gentes Celtici Turduli et circa Tagum Vettones, ab Ana ad Sacrum Lusitani. oppida a Tago memorabilia in ora Olisipo, equarum e favonio vento conceptu nobile, Salacia cognominata Vrbs Imperatoria, Merobrica. promunturium Sacrum et alterum Cuneus. oppida Ossonoba, Balsa, Myrtilis. Vniversa provincia dividitur in conventus tres, Emeritensem , Pacensem, Scalabitanum, tota populorum XLV, in quibus coloniæ sunt quinque, municipium civium Romanorum , Latii antiqui III, stipendiaria XXXVI. coloniæ Augusta Emerita, Anæ fluvio adposita, Metellinensis, Pacensis , Norbensis Cæsarina cognomine; contributa sunt in eam Castra Servilia, Castra Cæcilia. quinta est Scalabis quæ Præsidium lulium vocatur. municipium civium Romanorum Olisipo, Felicitas Iulia cognominatum. oppida veteris Latii Ebora, quod item Liberalitas Iulia, et Myrtilis ac Salacia, quæ diximus. stipendiariorum quos nominare non pigeat, præter iam dictos in Bæticæ cognominibus, Augustobrigenses, Æminienses, Aranditani, Arabricenses, Balsenses, Cæsarobrigenses, Caperenses, Caurienses, Colarni , Cibilitani, Concordienses, Elbocori, Interannienses, Lancienses , Mirobrigenses qui Celtici cognominantur, Medubrigenses qui Plumbari, Ocelenses, Turduli qui Bardili et Tapori. Lusitaniam cum Asturia et Gallæcia patere longitudine DXL, latitudine DXXXVI, Agrippa prodidit. omnes autem Hispaniæ a duobus Pyrenæi promunturiis per maria totius oræ circuitu |XXVIIII|.XXIIII colligere existimantur, ab aliis |XXVI|. Ex adverso Celtiberiæ conplures sunt insulæ, Cassiterides dictæ Græcis a fertilitate plumbi, et e regione Arrotrebarum promunturi Deorum VI, quas aliqui Fortunatas appellavere. in ipso vero capite Bæticæ ab ostio freti p. XXV Gadis, longa, ut Polybius scribit, XII, lata III. abest a continente proxima parte minus pedes DCC, reliqua plus VII. ipsius spatiumXV est. habet oppidum civium Romanorum, qui appellantur Augustani Vrbe Iulia Gaditana. ab eo latere, quo Hispaniam spectat, passibus fere C altera insula est, longa M passus, M lata, in qua prius oppidum Gadium fuit. vocatur ab Ephoro et Philistide Erythea, a Timæo et Sileno Aphrodisias, ab indigenis Iunonis. maiorem Timæus Cotinusam aput eos vocitatam ait; nostri Tarteson appellant, Poeni Gadir, ita Punica lingua sæpem significante. Erythea dicta est, quoniam Tyri aborigines earum orti ab Erythro mari ferebantur. in hac Geryones habitasse a quibusdam existimatur, cuius armenta Hercules abduxerit. sunt qui aliam esse eam et contra Lusitaniam arbitrentur, eodemque nomine quandam ibi appellant.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑