Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 36, cap. 22

Auctoribus curæ fuere lapides mortariorum quoque, nec medicinalium tantum aut ad pigmenta pertinentium . Etesium lapidem in iis prætulere ceteris, mox Thebaicum, quem pyrropoecilon appellavimus—aliqui psaranum vocant—, tertium ex chalazio chrysiten, medicis autem ex basanite. hic enim lapis nihil ex sese remittit . ii lapides, qui sucum reddunt, oculorum medicamentis utiles existimantur; ideo Æthiopici ad ea maxime probantur. Tænarium lapidem et Phoeniceum et hæmatiten iis medicamentis prodesse tradunt, quæ ex croco componantur; ex alio Tænario, qui niger est, et ex Pario lapide non æque medicis utilem, potioremque ex alabastrite Ægyptio vel ex ophite albo. est enim hoc genus ophitis, ex quo vasa et cados etiam faciunt. In Siphno lapis est, qui cavatur tornaturque in vasa vel coquendis cibis utilia vel ad esculentorum usus, quod et in Comensi Italiæ lapide viridi accidere scimus, sed in Siphnio singulare quod excalfactus oleo nigrescit durescitque natura mollissimus. tanta qualitatium differentia est, nam mollitiæ trans Alpis præcipua sunt exempla. in Belgica provincia candidum lapidem serra, qua lignum, faciliusque etiam secant tantum ad tegularum et imbricum vicem vel, si libeat, quæ vocant pavonacea tegendi genera. Et hi quidem sectiles sunt, specularis vero, quoniam et hic lapidis nomen optinet, faciliore multo natura finditur in quamlibeat tenues crustas. Hispania hunc tantum citerior olim dabat, nec tota, sed intra C??? passuum circa Segobrigam urbem, iam et Cypros et Cappadocia et Sicilia et nuper inventum Africa, postferendos tamen omnes Hispaniæ, Cappadocia amplissimos magnitudine, sed obscuros. sunt et in Bononiensi Italiæ parte breves, macula complexu silicis alligata, quorum tamen appareat natura similis. puteis in Hispania effoditur e profunda altitudine, nec non et saxo inclusus sub terra invenitur extrahiturque aut exciditur, sed maioreex parte fossili natura, absolutus in se cæmenti modo, numquam adhuc quinque pedum longitudine amplior. umorem hunc terræ quadam anima crystalli modo glaciari et in lapidem concrescere manifesto apparet, quod cum feræ decidere in puteos tales, medullæ in ossibus earum post unam hiemem in eandem lapidis naturam figurantur. invenitur et niger aliquando, sed candido natura mira, cum sit mollitia nota, perpetiendi soles rigoresque, nec senescit, si modo iniuria absit, cum hoc etiam in cæmentis multorum generum accidat. invenere et alium usum in ramentis squamaque, Circum maximum ludis Circensibus sternendi ut sit in commendatione candor. Nerone principe in Cappadocia repertus est lapis duritia marmoris, candidus atque tralucens etiam qua parte fulvæ inciderant venæ, ex argumento phengites appellatus. hoc construxerat ædem Fortunæ, quam Seiani appellant, a Servio rege sacratam, amplexus aurea domo; quare etiam foribus opertis interdiu claritas ibi diurna erat alio quam specularium modo tamquam inclusa luce, non transmissa.—In Arabia quoque esse lapidem vitri modo tralucidum, quo utantur pro specularibus, Iuba auctor est. Nunc ad operarios lapides transisse conveniat primumque cotes ferro acuendo. multa earum genera: Creticæ diu maximam laudem habuere, secundam Laconicæ e Taygeto monte, oleo utræque indigentes. inter aquarias Naxiæ laus maxima fuit, mox Armeniacæ, de quibus diximus. ex oleo et aqua Ciliciæ pollent, ex aqua Arsinoiticæ. repertæ sunt et in Italia aqua trahentes aciem acerrimæ effectu, nec non et trans Alpis, quas passernices vocant. quarta ratio est saliva hominis proficientium in tonstrinarum officinis. Laminitanæ ex Hispania citeriore in eo genere præcipuæ. E reliqua multitudine lapidum tofus ædificiis inutilis est mortalitate, mollitia. quædam tamen loca non alium habent, sicuti Carthago in Africa. exestur halitu maris, friatur vento, everberatur imbri. sed cura tuentur picando parietes, quoniam et tectorii calce eroditur, sciteque dictum est ad tecta eos pice, ad vina calce uti, quoniam sic musta condiunt. allia mollitia circa Romam Fidenati et Albano. in Umbria quoque et Venetia albus lapis dentata serra secatur. hi tractabiles in opere laborem quoque tolerant, sub tecto dumtaxat; aspergine et gelu pruinisque rumpuntur in testas, nec contra auram maris robusti. Tiburtini, ad reliqua fortes, vapore dissiliunt . Nigri silices optimi, quibusdam in locis et rubentes . nonnusquam vero et albi, sicut in Tarquiniensi Anicianis lapicidiniscirca lacum Volsiniensem et in Statoniensi , quibus ne ignis quidem noceat. iidem et in monimentis scalpti contra vetustatem quoque incorrupti permanent; ex iis formæ fiunt, in quibus æra funduntur. est et viridis lapis vehementer igni resistens, sed nusquam copiosus et, ubi invenitur, lapis, non saxum, est. e reliquis pallidus in cæmento raro utilis, globosus contra iniurias fortis, sed structuræ infidelis, nisi multa suffrenatione devinctus. nec certior fluviatilis, semper veluti madens. remedium est in lapide dubio æstate eum eximere nec ante biennium inserere tecto, domitum tempestatibus . quæ ex eo læsa fuerint, subterraneæ structuræ aptentur utilius; quæ restiterint, tutum est vel cælo committere. Græci e lapide duro aut silice æquato struunt veluti latericios parietes. cum ita fecerunt, isodomon vocant genus structuræ; at cum inæquali crassitudine structa sunt coria, pseudisodomon. tertium est emplecton; tantummodo frontibus politis reliqua fortuita conlocant. alternas coagmentationes fieri, ut commissuras antecedentium medii lapides optineant, necessarium est, in medio quoque pariete, si res patiatur; si minus, utique a lateribus. medios parietes farcire fractis cæmentis diatonicon vocant. reticulata structura, qua frequentissime Romæ struunt, rimis opportuna est. structuram ad normam et libellam fieri, ad perpendiculum respondere oportet.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑