Plinius Maior, Naturalis Historia
Picris ab insigni amaritudine cognominatur, ut diximus, folio rotundo. tollit eximie verrucas. thesium quoque non dissimili amaritudine est, sed purgat alvum, in quem usum teritur ex aqua. Asphodelum de clarissimis herbarum, ut quod heroion aliqui appellaverint, Hesiodus et in silvis nasci dixit, Dionysius marem ac feminam esse. defectis corporibus et phthisicis constat bulbos eius cum tisana decoctos aptissime dari, panemque ex his cum farina subactis saluberrimum esse. Nicander et contra serpentes ac scorpiones vel caulem, quem anthericum vocavimus, vel semen vel bulbos dedit in vino tribus drachmis substravitque somno contra hos metus. datur et contra venenata marina et contra scolopendras terrestres. cocleæ mire in Campania caulem eum persequuntur et sugendo arefaciunt. folia quoque inlinuntur venenatorum vulneribus ex vino. bulbi nervis articulisque cum polenta tunsi inlinuntur . prodest et concisis ex aceto lichenas fricare, item ulceribus putrescentibus ex aqua inponere, mammarum quoque et testium inflanmationibus. decocti in fæce vini oculorum epiphoris supposito linteolo medentur. fere in quocumque morbo magis decoctis utuntur, item ad tibiarum tætra ulcera rimasque corporum quacumque in parte farina arefactorum. autumno autem colliguntur, cum plurimum valent. sucus quoque ex tusis expressus aut decoctis utilis fit corporis dolori cum melle, idem odorem corporis iucundum affectantibus cum iri arida et salis exiguo. folia et supra dictis medentur et strumis, panis, ulceribus in facie decocta in vino. cinis e radice alopecias emendat et rimas pedumsedisque, decoctæ radicis in oleo sucus perniones et amlbusta et gravitatem aurium; infunditur a contraria aure in dolore dentium. prodest et urinæ pota modice radix et menstruis et lateris doloribus , item ruptis, convulsis, tussibus, drachmæ pondere in vino pota. eadem et vomitiones adiuvatcommanducata . semine sumpto turbatur venter. Chrysermus et parotidas in vino decocta radice curavit, item strumas admixta cachry ex vino. quidam aiunt, si inposita radice pars eius in fumo suspendatur quartoque die solvatur, una cum radice arescere strumam. Diocles ad podagras utroque modo, cocta crudaque, usus est, ad perniones decocta ex oleo; dedit et suffusis felle in vino et hydropicis . venerem quoque concitari cum vino et melle perunctis aut bibentibus tradidere. Xenocrates et lichenas, psoras, lepras radice in aceto decocta tolli dicit, item suco cum hyoscyamo et pice liquida alarum quoque et feminum vitia; et capillum crispiorem fieri, raso prius capite, si radice ea fricetur, Simos lapides renium in vino decocta potaque eximi. Hippocrates semine ad impetus lienis dari censet. iumentorum quoque ulcera ac scabiem radix inlita aut decoctæ sucus ad pilum reducit. mures eadem fugantur, caverna præclusa moriuntur. Asphodelum ab Hesiodo quidam halimon appellari existimavere, quod falsum arbitror; est enim suo nomine halimon, non parvi et ipsum erroris inter auctores. alii enim fruticem esse dicunt densum, candidum, sine spina, foliis oleæ, sed mollioribus; coqui hæc ciborum gratia, radice tormina discuti drachmæ pondere in aqua mulsa pota, item rupta, convulsa. alii olus maritimum esse dixere salsum et inde nomen, foliis in rotunditatem longis, laudatum in cibis. duorum præterea generum, silvestre et mitius, utrumque prodesse dysintericis etiamn exulceratis cum pane, stomacho vero ex aceto. ulceribus vetustis inlini crudum et vulnerum recentium impetus lenire et luxatorum pedum ac vesicæ dolores. silvestri tenuiora folia, sed in iisdem remediis effectus maiores et in sananda hominum ac pecorum scabie. præterea nitorem corpori fieri dentibusque candorem, si fricentur radice ea, semine linguæ subdito sitim non sentiri. hoc quoque mandi et utraque etiam condiri. Crateuas tertium quoque genus tradidit longioribus foliis et hirsutioribus, odore cupressi, nasci sub hedera maxime, prodesse opisthotonis, contractionibus nervorum tribus obolis in sextarium aquæ. Acanthi, topiariæ et urbanæ herbæ lato longoque folio crepidines marginum adsurgentiumque pulvinorum toros vestientis, duo genera sunt: aculeatum et crispum, quod brevius, alterum leve, quod aliqui pæderota vocant, alii melamphyllum. huius radices ustis luxatisque mire prosunt, item ruptis, convulsis, et phthisin metuentibus, id coctæ cibo, maxime tisana. podagris quoque inlinuntur tritæ et calefactæ, e sale calidis. Bupleuron in sponte nascentium olerum numero Græci habent, caule cubitali, foliis multis longisque, capite aneti, laudatum in cibis ab Hippocrate, in medicina Glaucone et Nicandro. semen contra serpentes valet. folia ad secundas feminarum vel sucum ex vino inlinunt, et strumis folia cum sale et vino. radix contra serpentes datur in vino et urinæ ciendæ. Buprestim magna inconstantia Græci in laudibus ciborum etiam habuere, iidemque remedia tamquam contra venenum prodiderunt. et ipsum nomen indicio est bourn certe venenum esse, quos dissilire degustata fatentur. quapropter nec de hac plura dicemus. est vero causa, quare venena monstremus inter gramineas coronas! nisi libidinis causa expetenda alicui videtur, quam non aliter magis accendi putant quam pota ea. Elaphoboscon ferulaceum est, geniculatum digiti crassitudine, semine corymbis dependentibus silis effigie, set non amaris, foliis olusatri. et hoc laudatum in cibis —quippe etiam conditum prorogatur—, ad urinam ciendam , lateris dolores sedandos, rupta, convulsa sananda, inflationes discutiendas colique tormenta, contra serpentium omniumque aculeatorum ictus, quippe fama est, hoc pabulo cervos resistere serpentibus. fistulas quoque radix nitro addito inlita sanat, siccanda autem in eo usu prius est, ne suco suo madeat, qui contra serpentium ictus non facit deteriorem eam. Scandix quoque in olere silvestri a Græcis ponitur , ut Ophion et Erasistratus tradunt. item decocta alvum sistit, semine singultus confestim ex aceto sedat. inlinitur ambustis, urinas ciet. decoctæ sucus prodest stomacho, iocineri, renibus, vesicæ. hæc est quam Aristophanes Euripidi poetæ obicit ioculariter: matrem eius ne olus quidem legitimum venditasse, sed scandicem. eadem erat enthryscum, si teneriora folia et odoratiora haberet. peculiaris laus eius, quod fatigato venere corpori succurrit marcentesque iam senio coitus excitat. sistit profluvia alba feminarum. Et iasine olus silvestre habetur, in terra repens, cum lacte multo, florem fert candidum; conchylium vocant. et huius eadem commendatio ad stimulandos coitus. cruda ex aceto in cibis et mulieribus lactis ubertatem præstat. Salutaryis est phthisin sentientibus. infantium capiti inlita nutrit capillum tenacioremque eius cutem efficit. Estur et caucalis feniculo similis, brevi caule, flore candido, cordi utilis. sucus quoque eius bibitur, stomacho perquam commendatus et urinæ calculisque et harenis pellendis et vesicæ pruritibus. extenuat et lienis, iocineris reniumque pituitas. semen menses feminarum adiuvat bilemque a partu siccat. datur et contra profluvia genituræ viris. Chrysippus et conceptionibus earn putat conferre multum. bibitur in vino ieiunis. inlinitur et contra venena marinorum, sicut Petrichus in carmine suo significat. His adnumerant et sium latius apio, in aqua nascens, pinguius nigriusque, copiosum semine, sapore nasturtii. prodest urinis, renibus, lienibus mulierumque mensibus, sive ipsum in cibo sumptum sive ius decocti sive semine in vino drachmis duabus. calculos rumpit aquisque, quæ gignunt eos, resistit. dysintericis prodest infusum, item inlitum lentigini et mulierum vitiis in facie noctu inlitum, lomentoque cutem emendat et ramices lenit, equorum etiam scabiem. Sillybum chamæleonti albo similem, æque spinosam , ne in Cilicia quidem aut Syria aut Phoenice, ubi nascitur, coquere tanti est. ita operosa eius culina traditur . in medicina nullum usum habet. Scolymum quoque in cibos recipit oriens et alio nomine limoniam appellat. frutex est numquam cubitali altior tristisque foliorum aculeis, radice nigra, sed dulci, Eratostheni quoque laudata in pauperis cena. urinam ciere præcipue traditur, sanare lichenas et lepras ex aceto, venerem stimulare in vino Hesiodo et Alcæo testibus, qui florente ea cicadas acerriini cantus esse et mulieres libidinis avidissimas virosque in coitum pigerrimos scripsere , velut providentia naturæ hoc adiumento tunc valentissimo . item graveolentiam alarum emendat radicis emedullatæ uncia, in vini Falerni heminis tribus decocta ad tertias et a balineo ieiuno itemque post cibum cyathis singulis pota. mirum est, quod Xenocrates promittit experimento, vitium id ex alis per urinam effluere. Estur et soncos—ut quem Theseo apud Callimachum adponat Hecale—uterque, albus et niger. lactucæ similes ambo, nisi spinosi essent, caule cubitali, anguloso, intus cavo, sed qui fractus copioso lacte manet. albus, cui e lacte nitor, utilis orthopnoicis lactucarum modo ex embammate. Erasistratus calculos per urinam pelli eo monstrat et oris graveolentiam commanducato corrigi . sucus trium cyathorum mensura in vino albo et oleo calefactus adiuvat partus ita, ut a potu ambulent gravidæ. datur et in sorbitione. ipse caulis decoctus facit lactis abundantiam nutricibus coloremque meliorem infantium, utilissimus his, quæ lac sibi coire sentiant. instillatur auribus sucus, calidusque in stranguria bibitur cyathi mensura et in stomachi rosionibus cum semine cucumeris nucleisque pineis. inlinitur et sedis collectionibus. bibitur contra serpentes scorpionesque, radix vero inlinitur. eadem decocta in oleo et punici mali calyce, aurium morbis præsidium est. hæc omnia ex albo. Cleemporus nigro prohibet vesci ut morbos faciente, de albo consentiens . Agathocles etiam contra sanguinem tauri demonstrat sucum eius, refrigeratoriam tamen vim esse convenit nigro et hac causa inponendum cum polenta. Zenon radicem albi in stranguria suadet. Condrion sive condrille folia habet intubi, circumrosis similia, caulem minus pedalem, suco madentem amaro, radice fabæ simili, aliquando numerosa. habet proximam terræ mastichen tuberculo fabæ, quæ adposita feminarum menses trahere dicitur. tusa cum radicibus tota dividitur in pastillos contra serpentes, argumento probabili , siquidem mures agrestes læsi ab his hanc esse dicuntur. sucus ex vino coctæ alvum sistit. eadem palpebrarum pilos inordinatissimos pro cummi efficacissime regit. Dorotheus stomacho et concoctionibus utilem carminibus suis pronuntiavit. alioqui feminis et oculis generationique virorum contrariam putavere. Inter ea, quæ temere manduntur, et boletos merito posuerim, opimi quidem hos cibi, sed inmenso exemplo in crimen adductos, veneno Tiberio Claudio principi per hanc occasionem ab coniuge Agrippina dato, quo facto illa terris venenum alterum sibique ante omnes Neronem suum dedit. quorundam ex iis facile noscuntur venena diluto rubore, rancido aspectu, livido intus colore, rimosa stria, pallido per ambitum labro. non sunt hæc in quibusdam , siccique et veris similes, veluti guttas in vertice albas ex tunica sua gerunt. vulvam enim terra ob hoc prius gignit, ipsum postea in vulva, ceu in ovo est luteum. nec tunicæ minor gratia in cibo infantis boleti. rumpitur hæc primo nascente, mox increscente in pediculi corpus absumitur, rarumque ut geminus ex uno pede. origo prima causaque e limo et acescente suco madentis terræ ant radicis fere glandiferæ, initioque spuma lentior, dein corpus membranæ simile, mox partus, ut diximus. illa pernicialia quot probandi alia allis signa! si caligaris clavus ferrive aliqua robigo aut panni marcor adfuerit nascenti , omnem ilico sucum alienum saporemque in venenum concoqui deprehendisse qui nisi agrestes possunt atque qui colligunt ipsi? alia vitia ne hi quidem, si serpentis caverna iuxta fuerit, si patescentem primo adhalaverit , capaci venenorum cognatione ad virus accipiendum. itaque caveri conveniat prius, quam se condant serpentes. signa erunt tot herbæ, tot arbores fruticesque ab emersu earum ad latebram usque vernantes et vel fraxini tantum folia nec postea nascentia nec ante decidentia. et boletis quidem ortus occasusque omnis intra dies septem est.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
