Plinius Maior, Naturalis Historia
Civitas Africæ in mediis harenis petentibus Syrtis Leptimque Magnam vocatur Tacape, felici super omne miraculum riguo solo. ternis fere milibus passuum in omnem partem fons abundat, largus quidem, sed certis horarum spatiis dispensatur inter incolas. palmæ ibi prægrandi subditur olea, huic ficus, fico punica, illi vitis, sub vite seritur frumentum, mox legumen, deinde olus, omnia eodem anno, omniaque aliena umbra aluntur. quaterna cubita eius soli in quadratum, nec ut a porrectis metiantur digitis, sed in pugnum contractis, quaternis denariis venundantur. super omnia est bifera vite bis anno vindemiare. et nisi multiplici partu exinaniatur ubertas, pereant luxuria singuli fructus. nunc vero toto anno metitur aliquid, constatque fertilitati non occurrere homines. aquarum quoque differentia magna riguis. est in Narbonensi provincia nobilis fons Orgæ nomine. in eo herbæ nascuntur in tantum expetitæ bubus, ut mersis capitibus totis eas quærant. sed illas in aqua nascentes certum est non nisi imbribus ali. ergo suam quisque terram aquamque noverit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
