Plinius Maior, Naturalis Historia
De pastinatione dictum est; sulco latitudo palæ satis est, scrobibus ternorum pedum in quamque partem. altitudo in quocumque genere tripedalis, ideo nec vitis minor transferri debet, exstatura etiamnum duabus gemmis . emolliri terram minutis in scrobe imo sulcis fimoque misceri necessarium. clivosa altiores scrobes poscunt, præterea pulvinatis a devexitate labris. qui ex his longiores fient, ut vites binas accipiant e diverso, alvei vocabuntur . esse vitis radicem in medio scrobe oportet, sed ipsam innixam solido in orientem æquinoctialem spectare, adminicula prima e calamo accipere; vineas limitari decumano XVIII pedum latitudinis ad contrarios vehiculorum transitus, aliisque traversis limitibus denum pedum distingui per media iugera aut, si maior modus sit, totidem pedum cardine, quot decumano, limitari, semper vero quintanis semitari, hoc est ut quinto quoque palo singulæ iugo paginæ includantur; <8> solo spisso non nisi repastinato nec nisi viveradicem seri, tenero et soluto vel malleolum sulco vel scrobe. in colles sulcos agere traversos melius quam pastinare, ut defluvia transtris eorum contineantur; aquoso cælo vel sicco solo malleolos serere autumno, nisi si tractus ratio mutabit. siccus enim et calidus autumno poscet, umidus frigidusque etiam veris exitu. in arido solo viveradix quoque frustra seritur, male et in siccis malleolus, nisi post imbrem, at in riguis vel frondens vitis et usque ad solstitium recte, ut in Hispania . quiescere ventos sationis die utilissimum. plerique austros optant, Cato abdicat. <9> Interesse medio temperamento inter binas vites oportet pedes quinos, minimum autem læto solo pedes quaternos, tenui plurimum octonos—Umbri et Marsi ad vicenos intermittunt arationis gratia in his, quæ vocant porculeta —, pluvio et caliginoso tractu rariores poni, sicco densiores. subtilitas parsimoniæ conpendia invenit, cum vinea in pastinato seratur, obiter seminarium faciendi, ut et viveradix loco suo et malleolus, qui transferatur, inter vites et ordines seratur, quæ ratio in iugero circiter XVI viveradicum donat. interest autem biennium fructus , quo tardius in sato provenit quam in tralato. Viveradix posita in vinea post annum resecatur usque ad terram, ut unus tantum emineat oculus, adminiculo iuxta adfixo et fimo addito. simili modo et secundo anno reciditur viresque concipit et intra se pascit suffecturas oneri. alias festinatione pariendi gracilis atque eiuncida, ni cohibeatur castigatione tali, in fetum exeat tota. nihil avidius nascitur ac, nisi ad pariendum vires serventur, tota fit fetus. <10> Pedamenta optuma, quæ diximus, aut ridicæe robore oleaque, si non sint, pali e iunipero, cupresso, laburno, sabuco. reliquorum generum sudes omnibus annis reciduntur. saluberrima in iugo harundo conexa fasciculis durat annis quinis. cum breviores palmites sarmento iunguntur inter se funium modo, ex hoc arcus funeta dicuntur. <11> Tertius vineæ annus palmitem velocem robustumque emittit et quem faciat ætas vitem. hic in iugum insilit . aliqui tum excæcant eum supina falce auferendo oculos, ut longius evocent, noxia iniuria. utilior enim consuetudo pariendi satiusque pampinos adiugatæ detergere usque quo placeat roborari eam. sunt qui vetant tangi proximo anno, quam tralata sit, neque ante LX mensem falce curari, tune autem ad III gemmas recidi. alii et proximo quidem anno recidunt, sed ut ternos quaternosve singulis annis adiciant articulos, quarto demum perducant ad iugum. id utrimque fructu tardum, præterea retorridum et nodosum pumilionum incremento. optimum autem matrem esse firmam, postea fetum audacem . nec tutum est quod cicatricosum, magno imperitiæ errore; quidquid est tale, plagis nascitur, non e matre. totas habeat illa vires, dum roboratur, et annuos accipiet tota fetus, cum permissum fuerit nasci. nihil natura portionibus parit. quæ excreverit satis firma, protinus in iugo collocari debebit; si etiamnum infirmior erit, sub ipso iugo hospitari recisa. viribus, non ætate, decernitur. temerarium est ante crassitudinem pollicarem viti imperare . sequente anno palmites educentur pro viribus matris singuli aut gemini. iidem et secuto, si coget infirmitas, nutriantur, tertioque demum II adiciantur. nec sunt plures quaternis umquam permittendi, breviterque non indulgendum et semper inhibenda fecunditas est. ea est natura, ut parere malit quam vivere. quidquid materiæ adimitur, fructui accedit. illa semina mavult quam fructum gigni, quoniam fructus caduca res est. sic perniciose luxuriat, nec ampliat se, sed egerit. <12> Dabit consilium et soli natura. in macro, etiamsi vires habebit, recisa intra iugum moretur, ut omnis fetura sub eo exeat. minimum id esse debebit intervallum, ut attingat iugum speretque, non teneat, adeo non recumbat in eo nec delicate se spargat. ita temperetur hic modus, ut crescere etiamnum malit quam parere. <13> Palmes duas tresve gemmas habere sub iugo debet, ex quibus materia nascatur, tunc per iugum mergi alligarique, ut sustineatur iugo, non pendeat, vinculo mox adstrictius a tertia gemma alligari, quoniam et sic coercetur impetus materiæ densioresque citra pampini exultant. cacumen religari vetant. natura hæc est: deiecta pars aut præligata fructum dat, plurimumque ipsa curvatura. quod citra est, materiem emittit, offensante, credo, spiritu et illa quam diximus medulla. quæ ita emicuerit materia fructum dabit anno sequente. sic duo genera palmitum: quod e duro exit materiamque in proximum annum promittit , pampinarium vocatur aut, ubi supra cicatricem est, fructuarium; alterum ex anniculo palmite semper fructuarium . relinquitur sub iugo et qui vocatur custos—hic est novellus palmes, non longior tribus gemmis—proximo anno materiam daturus, si vitis luxuria se consumpserit, et alius iuxta eum, verrucæ magnitudine, qui furunculus appellatur, si forte custos fallat. <14> Vitis, antequam septumum annum a surculo conpleat , evocata ad fructum eiuncescit ac moritur. nec veterem placet palmitem in longum et ad quartum usque pedamentum emitti, quod alii dracones, alii funiculos vocant, ut faciant quæ masculeta appellant. cum induruit vitis, pessimum in vinea traducere. quinto anno et ipsi palmites intorquentur singulæque singulis materiæ emittuntur ac deinde proximis, prioresque amputantur. semper custodem relinqui melius, sed is proximus viti esse debet, nec longior quam dictum est, et, si luxuriaverint palmites, intorqueri, ut IV materias vel II, si uniiuga erit vinea, emittat. <15> Si per se vitis ordinabitur sine pedamento, qualecumque initio adminiculum desiderabit, dum stare condiscat et recta surgere, cetera a primordio eadem, dividi autem putatione pollices in æquali examine undique , ne prægravet fructus parte aliqua. obiter idem deprimens prohibebit in excelsum emicare. huic vineæ trium pedum altitudo excelsior nutat, ceteris a quinto, dum ne excedat hominis longitudinem iustam. iis quoque, quæ sparguntur in terra, breves ad limitandum caveas circumdant, scrobibus per ambitum factis, ne vagi palmites inter se pugnent occursantes, maiorque pars terrarum ita supinam in tellure vindemiam metit, siquidem et in Africa et in Ægypto Syriaque ac tota Asia et multis locis Europæ hic mos prævalet. ibi ergo iuxta terram conprimi debet vitis, eodem modo et tempore nutrita radice, quo in iugata vinea, ut semper pollices tantum relinquantur, fertili solo cum tribus gemmis, graciliore binis, præstatque multos esse quam longos. quæ de natura soli diximus, tanto potentiora sentientur, quanto propior fuerit uva terræ. <16> Genera separari ac singulis conseri tractus utilissimum —mixtura enim generum etiam in vino, non modo in musto, discors—aut, si misceantur, non alia quam pariter maturescentia iungi necessarium. iuga altiora, quo lætior ager et quo planior, item roscido, nebuloso minusque ventoso conveniunt, contra humiliora gracili et arido et æstuoso ventisque exposito. iuga ad pedamentum quam artissimo nodo vinciri oportet, vitem levi contineri. quæ genera vitium et in quali solo cæloque essent conserenda , cum enumeraremus naturas earum et vinorum, docuimus. <17> De reliquo cultu vehementer ambigitur. plerique æstate tota post singulos rores confodi iubent vineam, alii vetant gemmantem; decuti enim oculos tractuque intrantium deteri, et ob id arcendum procul omne quidem pecus, sed maxime lanatum, quoniam facillime auferat gemmas. inimicos et pubescente uva rastros, satisque esse vineam ter anno confodi, ab æquinoctio verno ad vergiliarum exortum et canis ortu et nigrescente acino. quidam ita determinant: veterem semel a vindemia ante brumam, cum alii ablaqueare et stercorare satis putent, iterum ab idibus Aprilibus, antequam concipiat, hoc est in VI idus Maias; dein prius quam florere incipiat et cum defloruerit et variante se uva. peritiores adfirmant, si iusto sæpius fodiatur, in tantum tenerescere acinos, ut rumpantur. quæ fodiantur, ante ferventes horas diei fodiendas convenit , sicuti lutum neque arare neque fodere, fossione pulverem excitatum contra soles nebulasque prodesse. <18> Pampinatio verna in confesso est ab idibus Maiis, intra dies X, utique antequam florere incipiat, et eam infra iugum debere fieri. de sequente variant sententiæ. cum defloruerit, aliqui pampinandum putant, alii sub ipsa maturitate. sed de his Catonis præcepta decernent. namque et putationum tradenda ratio est. <19> Protinus hanc a vindemia, ubi cæli tepor indulget , adoriuntur. sed et in hoc fieri numquam debet ratione naturæ ante exortum aquilæ, ut in siderum causis docebimus proximo volumine, immo vero favonio, quo- niam anceps culpa sit præproperæ festinationis. si saucias recenti medicina mordeat quædam hiemis ruminatio, certum est gemmas earum frigore hebetari plagasque findi et cæli vitio exuri oculos lacrima destillante. nam gelu fragiles fieri quis nescit? operarum ista conputatio est in latifundis, non legitima naturæ festinatio. quo maturius putantur aptis diebus, eo plus materiæ fundunt; quo serius, eo fructum uberiorem. quare macras prius conveniet putare, validas novissime, plagam omnem obliquam fieri, ut facile decidant imbres, et ad terram verti quam levissima cicatrice acie falcis exacuta plagaque conlevata, recidi autem semper inter II gemmas, ne sit vulnus oculis in recisa parte. nigram esse eam existimant et, donec ad sincera veniatur, recidendam, quoniam e vitioso materia utilis non exeat. si macra vitis idoneos palmites non habeat, ad terram recidi eam novosque elici utilissimum, in pampinatione non hos detrahere pampinos, qui cum uva sint; id enim et uvas supplantat præterquam in novella vinea. inutiles iudicantur in latere nati, non ab oculo, quippe etiam uva, quæ nascatur e duro, rigescente, ut nisi ferro detrahi non possit. pedamentum quidam inter II vites utilius putant statui, et facilius ablaqueantur ita, meliusque est uniiugæ vineæ, si tamen et ipsi iugo sint vires nec flatu infesta regio. in quadripertita quam proximum oneri adminiculum esse debet, ne tamen inpedimentum sentiat ablaqueatio, cubito abesse non amplius, ablaqueari autem prius quam putari iubent. <20> Cato de omni cultura vitium ita præcipit: Quam altissimam vineam facito alligatoque recte, dum ne nimium constringas. hoc modo eam curato: capita vitium per sementim ablaqueato. vineam putatam circumfodito, arare incipito, ultro citroque sulcos perpetuos ducito. vites teneras quam primum propagato, sicoccato: veteres quam minimum castrato; potius, si opus erit, deicito biennioque post præcidito. vitem novellam resecari tum erit tempus, ubi valebit. si vinea ab vite calvata erit, sulcos interponito ibique vivam radicem serito. umbram a sulcis removeto, crebroque fodito. in vinea vetere serito ocinum, si macra erit—quod granum capit ni serito—, et circum capita addito stercus, paleas, vinaceas, aliquid horumce. ubi vinea frondere coeperit, pampinato. vineas novellas alligato crebro, ne caulis præfringatur, et quæ iam in perticam ibit, eius pampinos teneros alligato leviter porrigitoque , uti recte stent. ubi uva varia fieri coeperit, vites subligato.... <21> Vitis insitio una est per ver, altera cum uva floret; ea optima est.—Vineam veterem si in alium locum transferre voles, dumtaxat bracchium crassam licebit. primum deputato; binas gemmas ne amplius relinquito . ex radicibus bene exfodito et cave, ne radices saucies. ita uti fuerit, ponito in scrobe aut in sulco operitoque et bene occulcato, eodemque modo vineam statuito, alligato flexatoque, uti fuerit, crebroque fodito.—Ocinum, quod in vinea seri iubet, antiqui appellabant pabulum umbræ patiens, quod celerrime proveniat.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
