Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 16, cap. 22

Ceteræ omnes extra prædictas—etenim enumerare longum est—folia deperdunt, observatumque non arescere nisi tenuia et lata et mollia, quæ vero non decidant, callo crassa et angusta esse. falsa definitio est non decidere iis, quarum pinguior sucus sit. quis enim potest in ilice intellegere? decidere Timæus mathematicus sole scorpionem transeunte sideris vi et quodam veneno aëris putat. cur ergo non eadem causa adversum omnes polleat, iure miremur. cadunt plurimis autumno, quædam amittunt tardius atque in hiemes prorogant moras, neque interest maturius germinasse, utpote cum quædam primæ germinent et inter novissimas nudentur, ut amygdalæ , fraxini, sabuci, morus autem novissima germinet, cum primis folia demittat. magna et in hoc vis soli. prius decidunt in siccis macrisque, et vetustæ prius arbori , multis etiam antequam maturescat fructus, ut serotinæ fico et hibernæ piro et malo, granatumque est pomum tali tantum aspici in matre. neque iis autem, quæ semper retinent comas, eadem folia durant subnascentibus alis; tum arescunt vetera, quod evenit circa solstitia maxime. Foliorum unitas in suo cuique genere permanet, præterquam populo, hederæ, crotoni, quam et cici diximus vocari.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑