Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 15, cap. 22

Ab his locum amplitudine vindicaverint, quæ cessere auctoritate, nuces iuglandes, quamquam et ipsæ nuptialium Fescenninorum comites, multum pineis minores universitate eademque portione ampliores nucleo. nec non et honor iis naturæ peculiaris gemino protectis operimento, pulvinati primum calycis, mox lignei putaminis. quæ causa eas nuptiis fecit religiosas, tot modis fetu munito, quod est veri similius quam quia cadendo tripudium sonivium faciant . et has e Perside regibus translatas indicio sunt Græca nomina: optimum quippe genus earum Persicum atque basilicon vocant, et hæc fuere prima nomina; caryon a capitis gravedine propter odoris gravitatem convenit dictum. tinguntur cortice earum lanæ et rufatur capillus primum prodeuntibus nuculis ; id conpertum infectis tractatu manibus. pinguescunt vetustate. sola differentia generum in putamine duro fragilive et tenui aut crasso, loculoso aut simplici. solum hoc pomum natura conpactili operimento clausit. namque sunt bifidæ putaminum carinæ nucleorumque alia quadripertita distinctio, lignea intercursante membrana. ceteris quidquid est solidum est, ut in abellanis, et ipso nucum genere, quas antea Abellinas patriæ nomine appellabant . in Asiam Græciamque e Ponto venere eæ ideoqueet Ponticæ nuces vocantur. has quoque mollis protegit barba, sed putamini nucleisque solida rotunditas inest. hæ et torrentur . umbilicus illis intus in ventre medio. tertia in his >natura amygdalis tenuiore, sed simili iuglandium, summo operimento, item secundo putaminis; nucleus dissimilis latitudine et acriore callo. hæc arbor an fuerit in Italia Catornis ætate dubitatur, quoniam Græcas nominat, quas quidam et in iuglandium genere servant. adicit præterea abellanas et galbas , Prænestinas, quas maxime laudat et conditas ollis in terra servari virides tradit. nunc Thasiæ et Albenses celebrantur et Tarentinarum duo genera, fragili putamine ac duro, quæ sunt et amplissimæ ac minime rotundæ ; præterea molluscæ putamen rumpentes. sunt qui honori nomen interpretentur et Iovis glandem esse dicant. nuper consularem virum audivi biferas et iuglandes nuces habere se profitentem. de pistaciis, et ipso nucum genere, in suo loco retulimus. et hæc autem idem Vitellius in Italiam primus intulit eodem tempore, simulque in Hispaniam Flaccus Pompeius eques Romanus, qui cum eo militabat.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑