Plinius Maior, Naturalis Historia
Ac si quis diligentius reputet, in nulla parte operosior vita est — ceu non saluberrimum ad potus aquæ liquorem natura dederit, quo cetera omnia animalia utuntur; at nos vinum bibere et iumenta cogimus — tantoque opere, tanto labore et inpendio præstat quod hominis mentem mutet ac furorem gignat, milibus scelerum ob ideditis, tanta dulcedine, ut magna pars non aliud vitæ præmium intellegat. quin immo, ut plus capiamus, sacco frangimus vires, et alia inritamenta excogitantur ac bibendi causa etiam venena concipiuntur, aliis cicutam præsumentibus, ut bibere mors cogat, aliis pumicis farinam et quæ referendo pudet docere . cautissimos ex iis in balineis coqui videmus exanimesque efferri, iam vero alios lectum expectare non posse, immo vero nec tunicam, nudosque ibi protinus et anhelos ingentia vasa corripere, velut ad ostentationem virium, ac plena infundere , ut statim vomant rursusque hauriant, idque iterum tertiumque, tamquam ad perdenda vina geniti et tamquam effundi ilia non possint nisi per corpus humanum! huc pertinent peregrinæ exercitationes et volutatio in cæno ac pectorosa cervicis repandæ ostentatio. per omnia hæc prædicatur sitis quæri. iam vero quæ in bibendo certamina, quæ vasa adulteriis cælata, tamquam per se parum doceat libidines temulentia! ita vina ex libidine hauriuntur, atque etiam præmio invitatur ebrietas et, si dis placet, emitur. alius, ut quantum biberit, tantum edit, pretium vinolentiæ lege accipit, alius quantum alea quæsierit, tantum bibit. tunc avidi matronam oculi licentur, graves produnt maritum, tunc animi secreta proferuntur. alii testamenta sua nuncupant , alii mortifera elocuntur rediturasque per iugulum voces non continent — quam multis ita interemptis!— volgoque veritas iam attributa vino est. interea, ut optime cedat, solem orientem non vident ac minus diu vivunt. hinc pallor et genæ pendulæ, oculorum ulcera, tremulæ manus effundentes plena vasa — quæ sit poena præsens —, furiales somni et inquies nocturna præmiumque summum ebrietatis libido portentosa ac iucundum nefas. postero die ex ore halitus cadi ac rerum omnium oblivio morsque memoriæ . rapere se ita vitam prædicant, cum priorem diem cotidie perdant; illi vero et venientem. Tiberio Claudio principe ante hos annos XL institutum, ut ieiuni biberent potiusque vinum antecederet cibos, externis et hoc artibus ac medicorum placitis novitate semper aliqua sese commendantium . gloriam hac virtute Parthi quærunt, famam apud Græcos Alcibiades meruit, apud nos cognomen etiam Novellius Torquatus Mediolanensis, ad proconsulatum usque præturæ honoribus gestis, tribus congiis — unde et cognomen illi fuit — epotis uno impetu, spectante miraculi gratia Tiberio principe, in senecta iam severo atque etiam sævo alias. et ipsi iuventa ad merum pronior fuerat, eaque commendatione credidere L. Pisonem urbis curæ ab eo delectum, quod biduo duabusque noctibus perpotationem continuasset apud ipsum iam principem. nec alio magis Drusus Cæsar regenerasse patrem Tiberium ferebatur. Torquato rara gloria, quando et hæc ars suis legibus constat, non labasse sermone, non levatum vomitione nec alia corporis parte, dum biberet, matutinas obisse sine iniuria vigilias, plurimum hausisse uno potu, plurimum præterea aliis minoribus addidisse, optima fide non respirasse in hauriendo neque expuisse nihilque ad elidendum in pavimentis sonum ex vino reliquisse, diligenti scito legum contra bibendi fallacias . Tergilla Ciceronem M. F. binos congios simul haurire solitum ipsi obicit Marcoque Agrippæ a temulento scyphum inpactum. etenim hæc sunt ebrietatis opera. sed nimirum hanc gloriam auferre Cicero voluit interfectori patris sui M. Antonio. is enim ante eum avidissime adprehenderat hanc palmam edito etiam volumine de sua ebrietate, quo patrocinari sibi ausus adprobavit plane, ut equidem arbitror , quanta mala per temulentiam terrarum orbi intulisset. exiguo tempore ante proelium Actiacum id volumen evomuit, quo facile intellegatur ebrius iam sanguine civium et tanto magis eum sitiens. namque et hæc necessitas vitium comitatur , ut bibendi consuetudo augeat aviditatem, scitumque est Scytharum legati, quanto plus biberint, tanto magis sitire Parthos. Est et occidentis populis sua ebrietas fruge madida , pluribus modis per Gallias Hispaniasque, nominibus aliis, sed ratione eadem. Hispaniæ iam et vetustatem ferre. ea genera docuerunt. Ægyptus quoque e fruge sibi potus similes excogitavit, nullaque in parte mundi cessat ebrietas, meros quippe hauriunt tales sucos nec diluendo ut vina mitigant. at Hercules illic tellus fruges parere videbatur. hen mira vitiorum sollertia! inventum est quem ad modum aquæ quoque inebriarent. Duo sunt liquores humanis corporibus gratissimi, intus vini, foris olei, arborum e genere ambo præcipui, sed olei necessarius; nec segniter in eo vita elaboravit. quanto tamen in potu ingeniosior fuerit, apparebit ad bibendum generibus centum octoginta quinque, si species vero æstimentur , pæne duplici numero excogitatis tantoque paucioribus olei, de quo sequenti volumine dicemus.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
