Plinius Maior, Naturalis Historia
Myrobalano in unguentis similem proximumque usum habet palma in Ægypto quæ vocatur adipsos, viridis, odore mali cotonei, nullo intus ligno. colligitur aut umno paulo ante quam incipiat maturescere. quod si relinquatur , phoenicobalanus vocatur et nigrescit vescentesque inebriat. myrobalano pretium in libras $X$ II. institores et fæcem unguenti hoc nomine appellant. Calamus quoque odoratus in Arabia nascens communis Indis atque Syriæ est, in qua vincit omnes. a nostro maria CL stadiis inter Libanum montem aliumque ignobilem (non, ut quidam existimavere, Antilibanum ) in convalle modica iuxta lacum, cuius palustria æstate siccantur , tricenis ab eo stadiis calamus et iuncus odorati gignuntur . saneenim dicamus et de iunco, quamvis alio herbis dicato volumine, quoniam tamen hic unguentorum materia tractatur. nihil ergo a ceteris sui generis differunt aspectu, sed calamus præstanti odore statim e longinquo invitat, mollior tactu, meliorque qui minus fragilis et qui assulose potius quam qui raphani modo frangitur. inest fistulæ araneum , quod vocant florem, præstantiore cui numerosius. reliqua probatio ut nige??? sit — damnantur albi —, melior, quo brevior crassiorque, et lentus in frangendo. calamo pretium in libras singulas $X$ I, iunco $X$ V. traduntque iuncum odoratum et in Campania inveniri.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
