Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 10, cap. 22

Et anseri vigil cura Capitolio testata defenso, per id tempus canum silentio proditis rebus, quam ob causam cibaria anserum censores in primis locant. quin et fama amoris Ægii dilecta forma pueri nomine . . .Olenii et Glauces Ptolemæo regi cithara canentis, quam eodem tempore et aries amasse proditur. potest et sapientiæ videri intellectus iis esse: ita comes perpetuo adhæsisse Lacydi philosopho dicitur, nusquam ab eo, non in publico, non in balineis, non noctu, non interdiu, digressus. Nostri sapientiores, qui eos iecoris bonitate novere. fartilibus in magnam amplitudinem crescit, exemptum quoque lacte mulso augetur. nec sine causa in quæstione est, quis tantum bonum invenerit, Scipio Metellus vir consularis an Marcus Seius eadem ætate eques Romanus. sed, quod constat, Messalinus Cotta, Messalæ oratoris filius, palmas pedum ex iis torrere atque patinis cum gallinaceorum cristis condire repperit; tribuetur enim a me culinis cuiusque palma cum fide. mirum in hac alite a Morinis usque Romam pedibus venire. fessi proferuntur ad primos; ita ceteri stipatione naturali propellunt eos. Candidorum alterum vectigal in pluma. velluntur quibusdam locis bis anno, rursus plumigeri vestiuntur. mollior quæ corpori proxima, et e Germania laudatissima. candidi ibi, verum minores; gantæ vocantur. pretium plumæ eorum in libras denarii quini. et inde crimina plerumque auxiliorum præfectis, a vigili statione ad hæc aucupia dimissis cohortibus totis; eoque deliciæ processere, ut sine hoc instrumento durare iam ne virorum quidem cervices possint. Aliud repperit Syriæ pars quæ Commagene vocatur, adipem eorum in vase æreo cum cinnamo nive multa obrutum ac rigore gelido maceratum ad usum præclari medicaminis , quod ab gente dicitur Commagenum. Anserini generis sunt chenalopeces et, quibus lautiores epulas non novit Britannia, chenerotes, fere ansere minores. decet tetraonas suus nitor absolutaque nigritia, in superciliis cocci rubor. alterum eorum genus vulturum magnitudinem excedit, quorum et colorem reddit, nec ulla ales, excepto struthocamelo, maius corpore inplens pondus, in tantum aucta, ut in terra quoque inmobilis prehendatur. gignunt eos Alpes et septentrionalis regio. in vivariis saporem perdunt. moriuntur contumacia spiritu revocato. proximæ iis sunt quas Hispania aves tardas appellat, Græcia ὠτίδας, damnatas in cibis; emissa enim ossibus medulla odoris tædium extemplo sequitur.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑