Plinius Maior, Naturalis Historia
nec non et Nysam urbem plerique Indiæ adscribunt montemque Merum, Libero Patri sacrum, unde origo fabulæ, lovis femine editum; item Aspaganos gentem, vitis et lauri et buxi pomorumque omnium in Græcia nascentium fertilem. quæ memoranda ac prope fabulosa de fertilitate terræ et genere frugum arborumque aut ferarum ac volucrum et aliorum animalium traduntur, suis quæque locis in reliqua parte operis commemorabuntur, quattuor satrapiæ mox paulo, ad Taprobanen insulam festinante animo. Sed ante sunt aliæ: Patale, quam significavimus in ipsis faucibus Indi, triquetra figura, CCXX p. latitudine; extra ostium Indi Chryse et Argyre, fertilis metallis, ut credo: nam quod aliqui tradidere, aureum argenteumque his soluin esse, haut facile crediderim. ab his XX p. Crocala et ab ea XII Bibaga, ostreis ac conchyliis referta, dein Coralliba, VIII a supra dicta, multæque ignobiles.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
