Plinius Maior, Naturalis Historia
Aëtitæ lapides ex argumento nominis magnam famam habent. reperiuntur in nidis aquilarum, sicut in decumo volumine diximus. aiunt binos inveniri, marem ac feminam, nec sine iis parere quas diximus aquilas, et ideo binos tantum; genera eorum quattuor in Africa nascentem pusillum ac mollem, intra se velut in alvo habentem argillam suavem, candidam. ipsum friabilem feminei sexus putant, marem autem, qui in Arabia nascatur, durum, gallæ similem aut subrutilum, in alvo habentem durum lapidem. tertius in Cypro invenitur colore illis in Africa nascentibus similis, amplior tamen atque dilatatus; ceteris enim globosa facies. habet in alvo harenam iucundam et lapillos, ipse tam mollis, ut etiam digitis frietur. quarti generis Taphiusius appellatur, nascens iuxta Leucada in Taphiusa, qui locus est dextra navigantibus ex Ithaca Leucadem. invenitur in fluminibus candidus ac rotundus. huic est in alvo lapis, qui vocatur callimus, nec quicquam terreni. aëtitæ gravidis adalligati mulieribus vel quadripedibus pelliculis sacrificatorum animalium continent partus, non nisi parturiant removendi; alioqui volvæ excidunt. sed nisi parturientibus auferantur, omnino non pariant. Est et lapis Samius in eadem insula, ubi terram laudavimus, poliendo auro utilis, in medicina oculorum ulceribus cum lacte quo supra dictum est modo et contra veteres lacrimationes. prodest et contra vitia stomachi pots, vertigines sedat mentesque commotas restituit. quidam et morbis comitialibus utiliter dari putant et ad urinæ difficultates. et acopis miscetur. probatur gravitate , candore. volunt et partus contineri adalligato eo.- Arabus lapis, ebori similis, dentifriciis adcommodatur crematus. privatim hæmorroidas sanat cum lanugine linteorum aut super linteolis inpositis. Non prætermittenda est et pumicum natura. appellantur quidem ita erosa saxa in ædificiis, quæ musæa vocant, dependentia ad imaginem specus arte reddendam , sed ii pumices, qui sunt in usu corporum levandorum feminis, iam quidem et viris, atque, ut ait Catullus, libris, laudatissimi sunt in Melo, Nisyro et Æoliis insulis. probatio in candore minimoque pondere et ut quam maxime spongiosi aridique sint, teri faciles nec harenosi in fricando. vis eorum in medicina extenuare , siccare, trina ustione ita, uti torreantur carbone puro, totiens vino restinguantur albo. lavantur deinde ut cadmia et siccati conduntur quam minime uliginoso loco. usus farinæ ex iis oculorum maxime medicamentis: ulcera purgant eorum leniter explentque, cicatrices emendant .—(Quidam a tertia ustione refrigerates potius quam restinctos terere malunt ex vino).—adduntur et in malagmata capitum verendorumque ulceribus utilissimi. fiunt ex iis et dentifricia. Theophrastus auctor est potores in certamine bibendi præsumere farinam eam, sed, nisi universe potu inpleantur, periclitari, tantamque refrigerandi naturam esse, ut musta fervere desinant pumice addito.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
