Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 21, cap. 21

Trifolium scio credi prævalere contra serpentium et scorpionum ictus ex vino aut posca, seminis granis xx potis vel foliis et tota herba decocta, serpentesque numquam in trifolio aspici; præterea a celebratis auctoribus contra omnia venena pro antidoto sufficere xxv grana eius, quod minyanthes ex eo appellavimus, tradi, multa alia præterea in remediis eius adscribi. sed me contra sententias eorum gravissimi viri auctoritas movet, Sophocles enim poeta venenatum id dicit, Simos quoque ex medicis, decocti aut contriti sucum infusum corpori easdem uredines facere, quas si percussis a serpente inponatur. ergo non aliter utendum eo quam contra venena censuerim. fortassis enim et his venenis inter se contraria sit natura, sicut multis aliis. item animadverto semen eius, cuius minima sint folia, utile esse ad custodiendam mulierum cutis gratiam in facie inlitum. Thymum colligi oportet in flore et in umbra siccari . duo autem sunt genera eius: candidum, radice lignosa , in collibus nascens, quod et præfertur; alterum nigrius florisque nigri. utraque oculorum claritati multum conferre existimantur et in cibo et in medicamentis; item diutinæ tussi ecligmate faciles excreationes facere cum aceto et sale, sanguinem concrescere non pati e melle, longas faucium destillationes extra inlita cum sinapi extenuare , item stomachi et ventris vitia. modicis tamen utendum est, quoniam excalfaciunt; qua vi sistunt alvum, quæ si exulcerata sit, denarii pondus in sextarium aceti et mellis addi oporteat, item si lateris dolor sit, aut inter scapulas aut in thorace. præcordiis medentur ex aceto cum melle, quæ potio datur et in alienatione mentis ac melancholicis. datur et comitialibus, quos correptos olfactu excitat thymum. aiunt et dormire eos oportere in molli thymo. prodest et orthopnoicis et anhelatoribus mulierumque mensibus retardatis vel si emortui sint in utero partus, decoctum in aqua ad tertias, et viris vero contra inflationes cum melle et aceto et si venter turgueat testesve aut si vesicæ dolor exigat. e vino tumores et impetus inpositum tollit, item cum aceto callum et verrucas . coxendicibus inponitur cum vino , articulariis morbis et luxatis tritum ac lanæ inspersum ex oleo, ambustis cum adipe suillo. dant et potioniin articulariis morbis trium obolorum pondere in tribus cyathis aceti et mellis, in fastidio tritum cum sale. Hemerocalles pallidum e viridi et molle folium habet, grandi radice odorataque, bulbosa. cum melle inposita ventri aquas pellit et sanguinem etiam inutilem. folia epiphoris oculorum mammarumque post partum inlinuntur . Helenium ab Helena, ut diximus, natum favere creditur formæ, cutem mulierum in facie reliquoque corpore nutrire incorruptam. præterea putant usu eius quandam vitæ gratiam his veneremque conciliari. adtribuunt et hilaritatis effectum eidem potæ in vino eumque, quem habuerit nepenthes illud prædicatum ab Homero, quod tristitia omnis aboleretur. est autem suci prædulcis. prodest et orthopnoicis radix eius in aqua ieiunis pota. est autem candida intus et dulcis. bibitur et contra serpentium ictus ex vino. mures quoque contrita dicitur necare. Habrotonum duorum traditur generum, campestre ac montanum. hoc feminam, illud marem intellegi volunt. amaritudo absinthii in utroque. Siculum laudatissimum, dein Galaticum. usus et foliis, sed maior semini ad excalfaciendum , ideo nervis utile, tussi, orthopnoeæ, ruptis , convulsis, lumbis, urinæ angustiis. datur bibendum manualibus fasciculis decoctis ad tertias partes; ex his quaternis cyathis bibitur. datur et semen tusum in aqua drachmæ pondere. prodest et vulvæ. concoquit panos cum farina hordeacia et oculorum inflammationi inlinitur cotoneo malo cocto. serpentes fugat; contra ictus earum bibitur cum vino inliniturque, efficacissimum contra ea, quorum veneno tremores et frigus accidunt, ut scorpionum et phalangiorum; et contra venena alia pota prodest et quoquo modo algentibus. vis ei et extrahendi ea, quæ inhæreant corporibus. pellit et interaneorum mala. ramo eius, si subiciatur pulvino, venerem stimulari aiunt, efficacissimamque esse herbam contra omnia veneficia, quibus coitus inhibeatur.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑