Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 17, cap. 21

<1> Et prædictis velut armamentis vinearum restat ipsarum natura præcipua tradenda cura. vitium surculis et quarundam arborum, quibus fungosior intus natura, geniculati scaporum nodi intersæpiunt medullam . ferulæ ipsæ breves, et ad summa breviores articuli utrimque sua internodia includunt. medulla, sive ilia vitalis anima est, ante se tendit longitudinem inplens, quamdiu nodi pervia patent fistula. cum vero concreti ademere transitum, repercussa erumpit ab ima sui parte iuxta priorem nodum alternis laterum semper inguinibus, ut dictum est in harundine ac ferula, quorum dexterum ab imo intellegitur articulo, lævum in proximo, atque ita per vices. hoc vocatur in vite gemma, cum ibi cæspitem fecit; ante vero quam faciat, in concavo oculus et in cacumine ipso germen. sic palmites, nepotes, uvæ, folia, pampini gignuntur, mirumque firmiora esse in dextera parte genita. <2> Hos ergo in surculis nodos, cum seruntur, medios secare oportet ita, ne profluat medulla. et in fico quidem dodrantales, paxillis solo patefacto, seruntur sic, ut descendant quæ proxima arbori fuerint, II oculi extra terram emineant. oculi autem in arborum surculis proprie vocantur, unde germinantur. hac de causa et in plantariis aliquando eodem anno ferunt, quo fuere laturi fructus in arbore, cum tempestive sati prægnates inchoatos conceptus aliubi pariunt. ita satas ficos tertio anno transferre facile. hoc pro senescendi celeritate adtributum huic arbori, ut citissime proveniat. <3> Vitium numerosior satus est. primum omnium nihil seritur ex his nisi inutile et deputatum in sarmenta. opputatur autem quidquid proximo tulit fructum. solebat capitulatus utrimque e duro surculus seri, eoque argumento malleolus vocatur etiamnunc. postea avelli cum sua calce coeptus est, ut in fico, neque est aliud vivacius. tertium genus adiectum etiamnum expeditius sine calce, quod sagittæ vocantur, cum intorti panguntur, iidem cum recisi nec intorti, trigemmes. plures autem ex eodem surculo hoc modo fiunt. serere e pampinariis sterile est, nec nisi fecundo oportet. quæ raros habet nodos, infecunda iudicatur; densitas gemmarum fertilitatis indicium est. quidam seri vetant nisi eos qui floruerint surculos. sagittas serere.minus utile, quoniam in transferendo facile rumpitur quod intortum fuit. seruntur pedali, non breviores , longitudine, quinque sexve nodorum. pauciores tribus gemmis in hac mensura esse non poterunt. inseri eodem die, quo deputentur, utilissimum; si multo postea necesse sit serere custoditos, uti præcepimus, caveri utique, ne extra terram positi sole inarescant, vento aut frigore hebetentur. qui diutius in sicco fuerint, priusquam serantur, in aqua pluribus diebus revirescant. <4> Solum apricum et quam amplissimum in seminario sive in vinea bidente pastinari debet, ternos pedes bipalio alto, marra reici quaternum pedum fermento , ita utin pedes binos fossa procedat, fossum purgari et extendi , ne crudum relinquatur, verum exigi mensura. male pastinatum deprendunt scamna inæqualia. metienda est et ea pars, quæ interiacet, pulvini. surculi seruntur et in scrobe et in sulco longiore; super quam tenerrima ingeritur terra, sed in gracili solo frustra nisi substrate pinguiore corio...... quam duas integi oportet et proximam attingi, terram eodem paxillo deprimi et spissari, interesse in plantario sesquipedes inter bina semina in latitudinem, in longitudinem semisses; ita satos malleolos XXIIII mense recidere ad imum articulum, nisi ipsi parcatur . oculorum inde materia emicat, cum qua XXXVI mense viveradix transfertur. <5> Est et luxuriosa ratio vites serendi, ut quattuor malleoli vehementi vinculo colligentur ima parte luxuriosa atque ita vel per ossa bubuli cruris vel per colla fictilia traiecti obruantur binis eminentibus gemmis. uniscunt hoc modo recisisque palmitem emittunt. postea fistula fracta radix libere capit vires, uvaque fert omnium corporum suorum acinos. in alio genere invento novicio finditur malleolus, medullaque erasa in se colligantur ipsi caules ita, ut gemmis parcatur omni modo. tum malleolus in terra fimo mixta seritur et, cum spargere caules coepit, deciditur foditurque sæpius. talis uvæ acinos nihil intus ligni habituros Columella promittit, cum vivere semina ipsa perquam mirun sit medulla adempta. Nasci surculis etiam, quibus non sit articulatio, arbores non omittendum videtur. namque buxi tenuissimis quinis senisve colligatis depacti proveniunt. quondam in observatione erat, ut defringerentur ex inputata buxo, aliter vivere non crediti. detraxere hoc experimenta. <6> Seminarii curam sequitur vinearum ratio. quinque generum hæ: sparsis per terram palmitibus aut per se vite subrecta vel cum amminiculo sine iugo aut pedatæ simplici iugo aut conpluviatæ quadriplici. quæ pedatæ ratio, eadem intellegetur eius quoque, in qua sine amminiculo vitis per se stabit. id enim non fit nisi pedamenti inopia. simplici iugo constat porrecto ordine quem canterium appellant. melior ea vino, quoniam sibi ipsa non obumbrat adsiduoque sole coquitur et adflatum magis sentit, celerius rorem dimittit, pampinationi quoque et occationi omnique operi facilior. super cetera deflorescit utilius. iugum fit pertica aut harundine aut crine funiculove , ut in Hispania Brundisique. conpluviata copiosior vino est, dicta a cavis ædium conpluviis. dividitur in quaternas partes totidem iugis. huius serendi ratio dicetur , eadem valitura in omni genere, in hoc vero numerosior tantum. <7> III vero seritur modis: optime in pastinato , proxime in sulco, novissime in scrobe.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑