Plinius Maior, Naturalis Historia
Silvestrium generis folia non decidunt abieti, larici, pinastro, iunipero, cedro, terebintho, buxo, ilici, aquifolio, suberi, taxo, tamarici. inter utraque genera sunt andrachle in Græcia et ubique unedo; reliqua enim folia decidunt iis præterquam in cacuminibus. non decidunt autem et in fruticum genere cedro cuidam, rubo, calamo. in Thurino agro, ubi Sybaris fuit, ex ipsa urbe prospiciebatur quercus una numquam folia demittens nec ante mediam æstatem germinans; idque mirum est, Græcis auctoribus proditum, apud nos postea sileri. nam locorum tanta vis est, ut circa Memphim Ægypti et in Elephantine Thebaidis nulli arborum decidant, ne vitibus quidem.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
