Plinius Maior, Naturalis Historia
et in quo nascitur granum Cnidium, quod aliqui linum vocant, fruticem vero thymelæan, alii chamelæan, alii pyros achnen, aliqui cnestorem , alii cneorum. est similis oleastro, foliis angustioribus, cumminosis, si mordeantur, myrti magnitudine. semen colore et specie farris, ad medicinæ tantum usum. Tragion fruticem sola Creta insula gignit, terebintho similem et semine, quod contra sagittarum ictus efficacissimum tradunt. eadem et tragacantham spinæ albæ radice, multum prælatam apud Medos aut in Achaia nascenti . pretium eius in libras $X$ III. Tragon et Asia fert sive scorpionem, veprem sine foliis, racemis rubentibus, ad medicinæ usum. myricen et Italia, quam tamaricen vocat, Achaia autem bryan silvestrem. insigne in ea quod sativa tantum fert gallæ similem fructum. in Syria et Ægypto copiosa hæc est, cuius infelicia ligna appellamus, qua tamen in: eliciora sunt Græciæ. gignit enim arborem ostryn, quam et ostryam vocant, solitariam circa saxa aquosa, similem fraxino cortice et ramis, folio piris, paulo tamen longioribus crassioribusque ac rugosis incisuris, quæ per tota discurrunt, semine hordeo simili et colore. materies est dura atque firma, qua in domum inlata difficiles 5 partus fieri produnt mortesque miseras.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
