Plinius Maior, Naturalis Historia
Eo comportatur et serichatum et gabalium, quæ intra se consumunt Arabes, nostro orbi tantum nominibus cognita, sed cum cinnamo casiaque nascentia. pervenit tamen aliquando serichatum et in unguenta additur ab aliquis. permutatur in libras $X$ VI. Myrobalanum Trogodytis et Thebaidi et Arabiæ, quæ Iudæam ab Ægypto disterminat, commune est, nascen s id unguento, ut ipso nomine apparet, quo item indicatur et glandem esse. arbor est heliotropio, quam dicemus inter herbas, simili folio, fructus magnitudine abellanæ nucis. ex his in Arabia nascens Syriaca appellatur et est candida, contra in Thebaide nigra. præfertur illa bonitate olei quod exprimitur, sd copia Thebaica. inter hæc Trogodytica vilissima est. Sunt qui Æthiopicam his præferant, glandem nigram nec pinguem, nucleoque gracili, sed liquore qui exprimitur odoratiore, nascentem in campestribus. Ægyp- tiam piuguiorem esse et crassiore cortice rubentem et, quamvis in palustribus nascatur, breviorem siccioremque; e diverso Arabicam viridem ac tenuiorem et, quoniam sit montuosa, spissiorem; longe autem optimam Petræam ex quo diximus oppido, nigro cortice, nucleo candido. Unguentarii autem tantum cortices premunt, medici et nucleos, tundentes adfusa paulatim calida aqua.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
