Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 11, cap. 21

Vespæ in sublimi e luto nidos faciunt, in iis ceras, crabrones cavernis aut sub terra. et horum omnium sexangulæ cellæ, ceræ autem e cortice, araneosæ. fetus ipse inæqualis ut barbaris : alius evolat, alius in nympha est, alius in vermiculo , et autumno, non vere, omnia ea. plenilunio maxime crescunt. vespæ quæ ichneumones vocantur — sunt autem minores quam aliæ — unum genus ex araneis peremunt , phalangium appellatum, et in nidos suos ferunt, deinde inlinunt et ex iis incubando suum genus procreant. præterea omnes care vescuntur contra quam apes, quæ nullum corpus attingunt. sed vespæ muscas grandiores venantur amputatoque iis capite reliquum corpus auferunt. crabronum silvestres in arborum cavernis degunt ; hieme ut cetera insecta conduntur; vita bimatum non transit. ictus eorum haut temere sine febri est. auctores sunt ter novenis punctis interfici hominem. aliorum, qui mitiores videntur, duo genera: opifices, minores corpore, qui moriuntur hieme, matres, quæ biennio durant; hi et clementes. nidos vere faciunt fere quadrifores, in quibus opifices generentur. his eductis alios deinde maiores nidos fingunt, in quibus matres futuras producant iam: tum opifices funguntur munere et pascunt eas. latior matrum species , dubiumque an habeant aculeos, quia non egrediuntur. et iis sui fuci. quidam opinantur omnibus his ad hiemem decidere aculeos. nec crabronum autem nec vesparum generi reges aut examina, sed subinde renovatur multitudo subole.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑