Plinius Maior, Naturalis Historia
Corpore vesco, sed eximiis viribus Tritanum, in gladiatorio ludo Samnitium armatura celebrem, filiumque eius militem Magni Pompei et rectos et traverses cancellatim toto corpore habuisse nervos, in brachiis etiam manibusque , auctor est Varro prodigiosa virium relatione atque etiam hostem ab eo ex provocatione dimicante inermi dextera * superatum et postremo correptum * uno digito * in castra tralatum. at Vinnius Valens meruit in prætorio Divi Augusti centurio, vehicula vini culleis onusta, donec exinanirentur , sustinere solitus, carpenta adprehensa una manu retinere, obnixus contra nitentibus iumentis, et alia mirifica facere, quæ insculpta monumento eius spectantur.Idem M. Varro: Rusticelius , inquit, Hercules appellatus mulum suum tollebat, Fufius Salvius duo centenaria pondera pedibus, totidem manibus et ducenaria duo umeris contra scalas ferebat. nos quoque vidimus Athanatum nomine prodigiosæ ostentationis quingenario thorace plumbeo indutum cothurnisque quingentum pondo calciatum per scænam ingredi. Milonem athletam, cum constitisset, nemo vestigio educebat, malum tenenti modo digitum corrigebat. Cucurrisse MCXL stadia ab Athenis Lacedæmonem biduo Philippidem magnum erat, donec Anystis cursor Lacedæmonius et Philonides Alexandri Magni a Sicyone Elim uno die MCCCV cucurrerunt. nunc quidem in circo quosdam CLX passuum tolerare non ignoramus nuperque Fonteio et Vipstano cos. annos VIII genitum a meridie ad vesperamLXXV passuum cucurrisse. cuius rei admiratio ita demum solida perveniat, si quis cogitet nocte ac die longissimum iter vehiculis Tib. Neronem emensum festinantem ad Drusum fratrem ægrotum in Germaniam . ea fueruntCC passuum.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
