Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 6, cap. 20

Indus, incolis Sindus appellatus, in iugo Caucasi montis quod vocatur Paropanisus adversus solis ortum effusus, et ipse undeviginti recipit amnes, sed clarissimos Hydaspen quattuor alios adferentem, Cantabam tris, per se vero navigabiles Acesinum et Hypasim, quadam tamen aquarum modestia nusquam latior L stadiis aut altior XV passibus, amplissimam insulam efficiens, quæ Prasiane nominatur, et aliam minorem, quæ Patale. ipse per |XIII|.CL passuum, parcissimis auctoribus, navigatur et quodam solis comitatu in occasum versus oceano infunditur. mensuram oræ ad eum ponam, ut invenio, generatim, quamquam inter se nullæ congruunt. ab ostio Gangis ad promunturium Calingon et oppidum DandagudaDCXXV, ad Tropina |XII|.XXV, ad Perimulæ promunturium, ubi est celeberrimum Indiæ emporium, DCCL, ad oppidum in insula quam supra diximus PatalamDCXX. Gentes montanæ inter eum et Iomanem Cæsi, Cætriboni silvestres, dein Megallæ, quorum regi D elephanti, peditum equitumque numerus incertus, Chrysei, Parasangæ, Asmagi, tigri fera scatentes; armant peditum XXX, elephantos CCC, equites DCCC. hos Indus includit montium corona circumdatos et solitudinibus. DCXXV infra solitudines Dari, Suræ, iterumque solitudines per CLXXXVII, plerumque harenis ambientibus haut alio modo quam insulas mari. infra deserta hæc Malthæcoræ, Singæ, Maroæ, Rarungæ, Moruni. hi montium, qui perpetuo tractu oceani in ora pertinent, incolæ liberi et regum expertes multis urbibus montanos optinent colles. Nareæ deinde, quos claudit mons altissimus Indicorum Capitalia; huius incolæ alio latere late auri et argenti metalla fodiunt. ab his Oratæ, quorum regi elephanti quidem X, sed amplæ vires peditum, Suarattaratæ — et hi sub rege elephantos non alunt fiducia equitum peditumque — Odonbæoræ, Sarabastræ Thorace urbe pulchra, fossis palustribus munita, per quas crocodili humani corporis avidissimi aditum nisi ponte non dant. et aliud apud illos laudatur oppidum Automula, inpositum litori quinque amnium in unum confluente concursu, emporio nobili. regi eorum elephanti M.DC, peditum CL, equitum V???. pauperior Charmarum rex elephantos LX parvasque reliquas vires habet. ab his gens Pandæ, sola Indorum regnata feminis. unam Herculi sexus eius genitam ferunt ob idque gratiorem, præcipuo regno donatam; ab ea deducentes originem imperitant CCC oppidis, peditum CL, elephantis D. post hanc trecentarum urbium seriem Derangæ, Posingæ, Butæ, Gogaræi, Vmbræ, Nereæ, Brangosi, Nobundæ, Cocondæ, Nesei, Palatitæ, Salobriasæ. Orostræ Patalam insulam attingentes, a cuius extremo litore ad Caspias Portas |XVIIII|.XXV produntur. Hinc deinde accolunt Indum, adverso eo scandente demonstratione, Mathoæ, Bolingæ, Gallitalutæ, Dimuri, Megari, Ardabæ, Mesæ, Abisari, Silæ; mox deserta in CCL, quibus exuperatis Organagæ, Abortæ, Brasuertæ, et ab his solitudines prioribus pares. dein Sorofages, Arbæ, Marogomatræ, Vmbritæ Ceæque, quorum XII nationes singulisque binæ urbes, Asini, trium urbium incolæ; caput eorum Bucephala, Alexandri regis equo, cui fuerat hoc nomen, ibi sepulto conditum. montani super hos Caucaso subiecti Sosæadæ, Sondræ transgressisque Indum et cum eo decurrentibus Samarabiæ, Sambraceni, Bisambritæ , Orsi, Andiseni, Taxilæ cum urbe celebri. iam in plana demisso tractu, cui universo nomen Amendæ, populi quattuor, Peucolitæ, Arsagalitæ, Geretæ, Assoi. etenim plerique ab occidente non Indo amne determinant, to sed adiciunt quattuor satrapias, Gedrosos, Arachotas, Arios, Paropanisidas, ultimo fine Cophete fluvio, quæ omnia Ariorum esse aliis placet.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑