Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 28, cap. 20

Mira præterea traduntur in iisdem animalibus : vestigium equi excussum ungula, ut solet plerumque, si quis collectum reponat, singultus remedium esse recordantibus , quonam loco id reposuerint; iocur luporum equinæ ungulæ simile esse ; rumpi equos, qui vestigia luporum sub equite sequantur; talis suum discordiæ vim quandam inesse; in incendiis, si fimi aliquid egeratur e stabulis, facilius extrahi nec recurrere oves bovesque; hircorum carnes virus non resipere, si panem hordeacium eo die, quo interficiantur, ederint laserve dilutum biberint, nullas vero teredinem sentire luna decrescente induratas sale. adeoque nihil omissum est, ut leporem surdum celerius pinguescere reperiamus, animalium vero medicinas : si sanguis profluat iumentis, suillum fimum ex vino infundendum , boum autem morbis sebum, sulpur vivum, alium silvestre, ovum crudum trita in vino danda aut vulpis adipem; carnem caballinam discoctam potu suum morbis mederi, omnium vero quadripedum morbis capram solidam cum corio et ranam rubetam discoctas ; gallinaceos non attingi a vulpibus, qui iocur animalis eius aridum ederint, vel si pellicula ex eo collo induta galli inierint ; similiter in felle mustelæ; boves in Cypro contra tormina hominum excrementis sibi mederi; non supteri pedes bourn, si prius cornua ima pice liquida perunguantur; lupos in agrum non accedere, si capti unius pedibus infractis cultroque adacto paulatim sanguis circa fines agri spargatur atque ipse defodiatur in eo loco, ex quo coeperit trahi; aut si vomerem, quo primus sulcus eo anno in agro ductus sit, excussum aratro focus Larum, quo familia conveniet, urat, lupum nulli animalium nociturum in eo agro, quam diu id fiat. Hinc deinde prævertemur ad animalia sui generis, quæ aut placida non sunt aut fera.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑