Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 21, cap. 20

Et quoniam quidam, ut diximus, nardum rusticum nominavere radicem baccaris, contexemus et Gallici nardi remedia, in hunc locum dilata in peregrinis arboribus . ergo adversus serpentes duabus drachmis in vino succurrit, inflationibus coli vel ex aqua vel ex vino, item iocineris et renium suffusisque felle et hydropicis, per se vel cum absinthio. sistit purgationum mulierum impetus. Eius vero, quod phun eodem loco appellavimus, radix datur potui trita vel decocta ad strangulatus vel pectoris dolores vel laterum quoque. menses ciet. bibitur cum vino. Crocum melle non solvitur nulloque dulci, facillime autem vino aut aqua. utilissimum in medicina, adservatur cornea pyxide. discutit inflammationes omnes quidem, sed oculorum maxime ex ovo; item vulvarum quoque strangulatus, stomachi exulcerationes, pectoris et renium , iocinerum, pulmonum vesicarumque, peculiariter inflammationi earum vehementer utile, item tussi et pleuriticis . tollit et pruritus, urinas ciet. qui crocum prius biberint, crapulam non sentient, ebrietati resistent. coronæ quoque ex eo mulcent ebrietatem. somnum facit, caput leniter movet, venerem stimulat. flos eius igni sacro inlinitur cum creta Cimolia. ipsum plurumis medicaminibus miscetur, collyrio uni etiam nomen dedit. fæx quoque expressi unguento crocino, quod crocomagma appellant , habet suas utilitates contra suffusiones oculorum, urinas . magis excalfacit quam crocum ipsum. optimum quod gustatu salivam dentesque maxime inficit. Iris rufa melior quam candida. infantibus eam circumligari salutare est, dentientibus præcipue et tussientibus tæniarumve vitio laborantibus instillari. ceteri effectus eius non multum a melle differunt. ulcera purgat capitis, præcipue suppurationes veteres. alvum solvit duabus drachmis cum melle, tussim, tormina, inflationes pota, lienes ex aceto. contra serpentium et araneorum morsus ex posca valet; contra scorpiones duarum drachmarum pondere in pane vel aqua sumitur; contra canum morsus ex oleo inponitur et contra perfrictiones. sic et nervorum doloribus, lumbis vero et coxendicibus cum resina inlinitur . vis ei concalfactoria. naribus subducta sternumenta movet caputque purgat. dolori capitis cum cotoneis malis aut strutheis inlinitur. crapulas quoque et orthopnoeas discutit. vomitiones ciet duobus obolis sumpta. ossa fracta extrahit inposita cum melle. ad paronychia farina eius utuntur, in vino ad clavos et verrucas, triduoque non solvitur. halitus oris commanducata abolet alarumque vitia . suco duritias omnes emollit, somnum conciliat, sed genituram consumit. sedis rimas et condylomata omniaque in corpore excrescentia sanat. sunt qui silvestrem xyrim vocent. strumas hæc vel panos vel inguina discutit . præcipitur, ut sinistra manu ad hos usus eruatur colligentesque dicant, cuius hominis vitiique causa eximant. scelus herbariorum aperietur et in hac mentione: partem eius servant et quarundam aliarum herbarum, sicuti plantaginis , et si parum mercedis tulisse se arbitrantur rursusque opus quærunt, partem eam, quam servavere, eodem loco infodiunt, credo, ut vitia, quæ sanaverint, faciant rebellare . saliuncæ radix in vino decocta sistit vomitiones, conroborat stomachum. Polio Musæus et Hesiodus perungui iubent dignationis gloriæque avidos, polium tractari.... coli, polium contra venena haberi, contra serpentes substerni, uri, in vino decoqui recens vel aridum inlinique vel potari. medici splenicis propinant ex aceto, morbo regio in vino, et hydropicis incipientibus in vino decoctum; vulneribus quoque sic inlinunt. secundas mulierum partusque emortuos pellit, item dolores corporis. vesicas inanit, epiphoris inlinitur . nec magis alia herba convenit medicamento, quod alexipharmacon vocant. stomacho tamen inutile esse caputque eo inpleri et abortum fieri puto. aliqui negant et religionem addunt, ubi inventum sit, protinus adalligandum contra oculorum suffusiones cavendumque, ne terram attingat. hi et folia eius thymo similia tradunt, nisi quod molliora sunt et lanatiore canitie. cum ruta silvestri et si teratur ex aqua cælesti, aspids mitigare dicitur, et non secus atque cytinus adstringit t cohibet vulnera prohibetque serpere. Holochrysos medetur stranguriæ in vino, et oculorum epiphoris inlitu, cum fæce vero vini cremata et polenta lichenas emendat. chrysocomes radix calfacit et adstringit. datur potui ad iocinerum vitia, item pulmonum , vulvæ dolores in aqua mulsa decocta. ciet menstrua et, si cruda detur, hydropicorum aquam. Melissophyllo sive melittæna si perunguantur alvi, non fugient apes; nullo enim magis flore gaudent. scopis eius examina facillime continentur. idem præsentissimum est contra ictus earum vesparumque et similium, sicut araneorum, item scorpionum, item contra volvarum strangulationes addito nitro, contra tormina e vino. folia eius strumis inlinuntur et sedis vitiis cum sale. decoctæ sucus feminas purgat et inflammationes discutit et ulcera sanat. articularios morbos sedat canisque morsus. prodest dysintericis veteribus et coeliacis, orthopnoicis, lienibus , ulceribus thoracis. caligines oculorum suco cum melle inungui eximium habetur. Melilotos quoque oculis medetur cum luteo ovi aut lini semine. maxillarum quoque dolores lenit et capitis cum rosaceo, item aurium e passo quæque in manibus intumescant vel erumpant, stomachi dolores in vino decocta vel cruda tritaque. idem effectus et ad vulvas, ad testes vero et sedem prociduam quæque et alia ibi sint vitia.... recentem ex aqua decoctam vel ex passo. adiecto rosaceo inlinitur ad carcinomata. defervescit in vino dulci. peculiariter et contra meliceridas efficax.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑